Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

16GO. OCT. 25—Nov. 10. 451 LYI. 1660. oct. 25— nov. 10. A segesvári országgyűlés törvényei s irományai. a) Az országgyűlés actái. Acta coraitiorum Segeswariensium et­cetera. Die 25. Octobr. coníluxis regnicolis in loco solito per­legitur catalogus, Turcicusque legátus, qui pro pecuniae summa liactenus corrasa toties dictae summae percipienda illue venerat, exauditur, literaeque per eundem allatae expo­natur hoc modo: (Üres tér a levél számára.) Ad liaec dominus Martinus Sarpataki in magistrum prothonotarium creatur. Interim supplex libellus Polonorum unitariorum religionis causa ex patria proscriptorum resi­dentiae in nostram Transsilvaniam faciendae, dominis regni­colis praesentatur. Die 27. huius mensis coníluxis regnicolis propositio illustriss. principis perlegitur, sed tamen discussioni non su­biicitur, sed ad aliam diem differtur. Perceptoribus vero de­mandatur, nunc in exigenda pecunia sínt strenui, quo demum perceptis percipiendis rationem reddere possint. Die 28. Octobr. denuo reiteratur ac relegitur propositio principis, sed nihil certi super ea deliberatur. Maximum vero hic agitatum in his comitiis est: impo­sitio novae taxae, quae pro contentatione portae •Ottomanni­cae sequente inodo aclornatur: Ut a singulis portis domini nobiles possessiones habentes (non vero eorum coloni) flor. 50 teneantur persolvere. Civitates liberae similiter pro iobbagio­nibus suis, immo et pro sedibus non ipsi iobbagiones et sedis incolae. Super quo protestati sunt, sese hoc nec velle nec posse praestare cum et terminus octavalis scilicet brevis sit, ac impossibile sit ipsis hoc praestare. Nihil itaque certi super hac re concluditur. Saxonibus tamen conceditur in ipsorum sit arbitrio, an ex tota sede vel ex civitatibus iuxta divisio­nem portarum faciant contributionem novam. Super qua re conduntur certi articuli, secuta die 10. (sic !) Octobr. sequenti tenore perlecti :

Next

/
Oldalképek
Tartalom