Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

c) 1659. aug. 22. Leopold Rákóczynak. Leopoldus dei gratia electus Romanorum imperátor sem­per augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc.rex etc. Illme princeps nobis honorande. Significatum est nobis Synceritatem Yram in procinctu esse cum exercitu, vel etiam in castra condescendisse, ut cum moderno principe Transyl­vaniae mutuis armis confligat et decertet. Cum autem ex huiusmodi bellicis motibus, nonnisi maiores luctus et pericula armorum ingruant ac absque omni dubio etiam Turca ad inferenda liostilia ditionibus nostris, vel saltern duobus comi­tatibus, ad arma provocetur. Ut igitur similia evitentur, po­pulique nobis subiecti et provinciáé pacis tranquillitate fruantur : ideo requirimus benigne Synceritatem Yram et mandamus, ut protinus arma deponat, neque ex ditionibus nostris hostile quidpiam versus Transylvaniam, et partes eidem annexas, aut etiam ipsum Barchaium moliatur, alias omnia huic regno et christianitati inde emergentia mala eidem merito imputabuntur ; de caetero si quid in favorem Synceritatis Yrae [ratione bonorum suorum in ditione Bar­chaio subiecta habitorum, interpositione nostra efficere pote­rimus negotia| efficere poterimus id negotio, *) promovere, et Synceritatem Yram cum sua domo, si se quietum in regno nostro continuerit, et tractatui cum consilii nostri camerae directore a Radolt nuper conclusi promptam executionem dederit, in solita nostra protectione conservare non intermit­temus. [Cum nos benigne resolverimus ratione bonorum Synceritatis Yrae, quae praelibatus Barchay in sibi subiecta ditione occupatus erat, authoritatis nostrae pondus interpo­liere et efficere, ne quovis modo in arma erumpatur, verum pars utraque bonam vicinitatem colat et tranquilla pace perfruatur. J Cui in reliquo firmam valetudinem, et felices re­rum successus comprecamur. Datum in arce nostra regia Posoniensi, die vigesima secunda mensis Augusti, anno dni millesimo sexcentesimo quinquagesimo nono. Georgius Szelepchény archiepiscopus Coloncensis mp. And. Ruthkay mp. Alid: Principi Iiakoczio, ut ab armis desistat. (Fogalmazvány. Országos levéltár, kanczelláriai osztály). ') Jeyyzet: A cursivval szedettek beszúrások, a [] zárjel közöttiek kitörölve.

Next

/
Oldalképek
Tartalom