Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
biuint. quod inter eos seiuncta familia una ab alia comperietur. Quod cum minime a regnicolis acceptaretur, consultationis ergo ex antedicto templo, priores ac potiores Saxonum delegati cum clamore rancore et alta disceptatione exeunt, reliqui autem manentes in templo, scilicet dom. Johannes senator Bistriciensis, Brassai Mihály Deak et Szazsebessi nótárius Valentinus Seraphinus, item Coloswarienses ac Maruswasarhelyenses acerrime contendunt, ut fiat iustitia. Si alii nulli secundum bona sua minime taxantur, ipsi quoque taxari supra capitalem taxam cogi minime debeant. Quam exacerbatam contentionem considerantes domini consiliarii putantes insuper, quod scisiso facta sit hoc modo inter eos conscientiosius secum cogitant et per dominos factae modalitati annuunt. Haec dum agerentur, terminus administrationis ponitur ac modalitates contributionis apponuntur, quae in publicis regni articulis exprimentur sub typo. Expost proponitur per dom. Bethlen Janos quod princeps velit scire, an praesidiarios in arcem Keovar transmittal acl quam interrogationemdomini regnicolae respondent: Onaga [ne] kérdje, hanem efféle dolgot inkább cselekedje. Denique Waradienses producunt quasdam regulás coram regnicolis de presbiteratu publicandas, ut apud AVaradienses eaedem teneantur ac observentur. Sed his Kapi Georgy contradicit. Hac occasione omnes nobiles Transylvani protestantur, ut contradictio scribatur ad illas regnicolis publicandas, ob quam causam differtur earundem publicatio. Sub hoc autem clamore consiliarii exeunt ad principem, quibus intermiscentur in exitu domini regnicolae potiores, licet dom. praesidens alta voce clamavit: Ne oszoljék Kgtek, még nagy dolog vagyon hátra, ma dolgunkat végezhetjük, sed omnia surdis auribus narratur, quo viso dom. praesidens inquit: Bizony csak ezért is reggel ide is gyűjtöm az országot, hogy most kérdetlen, hallatlan eloszol Kgtek. Atque sic mota bile surgens abit et ipse. A prandio nihil ardui concluditur, nisi casa quaedam comburitur inter tabernacula darabantorum, incendiarius autem egregie vapulatur ob ignem excitatum coram principe. Et sic advesperascit. Die 30. mensis Augusti post mediam noctem literae feruntur a Koloswar ad illustr. principem, in quibus certo scripta erant, quod Rakocius dominum Saarwári Tliamas civem Coloswariensem (qui Yiennam in initio mensis iturus erat a Rakocio incarceratus) heri a suis castris dimisit eique serio commisit ut ipsis universis incolis Coloswariensibus nuntium totum proponat, quod tale vei simile fuisse ferebatur: Mondd meg az kolosváriaknak mi szónkkal, hogy bizony ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSI EMLÉKEK. XII. K. '23