Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
gariae degentem, quo absente, apud comitem supremum comitatus Bihariensis. Horum vero sigillorum nullus sit usus nisi tempore dietarum. Ad liaec leguntur literae generosi dom. Sigismundi Banffi ex Gyidikula transmissae, quae declarabant salutem nostram persistere tantum in eo, ut pecunias ad portam transmitteremus. Tandem de vectura salium proponitur querela, super qua auditur principis clementia, qua mediante promittit lucrum salium liberum a quocunque prosequendum, dummodo regni statum prius compescamus. Leguntur insuper literae a porta Ottomannica per Simonem de Reisznigerum (Reninger) scriptae, agentem scilicet caesareae regiaeque maiestatis Germanicae nunc in porta Ottomannica commorantem. Item Colosvariensium causa; quaedam iiliales tricesimae destinantur ea tamen cum conditione, ut mercatores vekony czipke, sckmahle sntihr oder Tschipke, pantlika id est Fronsen nobis Germanice bandt, AVelenczei preem, mantelbrahm alak etcetera ut in lioc regnum nostrum invehant. A prandio conveniunt et concludunt ut ebrii, nihil boni. .Die 8. mensis Junii peractis ecclesiasticis rebus (quia erat dies dominicus) circa horam 10. contiuunt, ubi proponitur quod princeps velit augere numerum suorum assessorum sedis iudiciariae, dummodo regnicolae denominent, quos velint eligere, quod reiicitur ad principem, ut ipse eligat et constituat. Item oritur querela de nocturna vigilia in pagis neglecta. Interim ingens clamor oritur, ut dieta exspiret et unusquisque redeat domum suam, nam indecorum et iniustum est, ut quorundam postulata discutiantur et statuum postulata exhiberi nequeant. Igitur generaliter concluditur, ut omnis causa differatur ad sequentem dietam. Die 9. Junii mane cum confluxissemus, quaedam miserabilis persona senex adinodum vidua nobilis exhibet suas supplicationes, quae et leguntur et discutiuntur ex misericordia regnicolarum, quod ut libentius perficiatur, dominus magister prothonotarius praesidens dietae curat adferri quandam azimam mellitam Cibinio eidem transmissam et legenani vini distillati, quae personatim distributa comeduntur et ebibuntur, atque sic viduae miserabilis causa deciditur. Interim proponitur causa Johannis Betlden cancellarii novi, super hoc quod illius officium firmetur, ne successu temporis ipsi adimatur et~ domino Mikes Mihaly restituatur. Ideo concluditur ut historia super mutato officio cancellareatus scribatur in publicum regni articulum, qua mediante possit intelligere unusquisque iustam rationem huius mutationis, neque posse alioquin ut officium domino Mikes resignetur. Expost Karansebessiensium causa super eo discutitur, quod ipsi