Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
secundum supputationem regnicolarum vere, sincere et rigide ubique exigatur. A prandio nihil certi concluditur. Die 5. .Juny pro dorn. Ebeni Istvan generosus Mattheus Balogh vicecapitaneus procreatur. Proinde consiliarios creandos id est eligendos proponit ill. princeps, quos denominat taliter: Kapi György urunk, az atyja is tanácsúr volt, noha iffiú, de megállhat, érdemes hazafia. Keresztessi Ferencz uram pedig ez hazának veszedelmes állapatjában is sokat szolgált, az törökök között gyakron forgott, mi alkalmatosnak itíljíik ő kglmét is, ha az nemes ország is jovalja. Atque hoc totaliter domini regnicolae approbant formamque iuramenti describunt coram statibus regni deponendam. His ita habitis oritur querela de oppidanis Thoroczko, quod in rebellione contumaciter persistant, quam regnicolae Bistricii extinguendam decreverant. A prandio nihil decernitur, domini delegati enim nostri id est consul et alii apud dominum Petki Istvan hauriebant per totam diem. Die 6. Juny summo mane ill.princeps cum sua consorte transit ad suam possessionem Tartaria nuncupatam, ideoque circa lioram 7. confluunt regnicolae et advocant dominos consiliarios, qui cum advenissent, magnificus Kapi György et generosus Keresztessi Ferencz iurant publice coram statibus ac ordinibus regni nostri Transylvaniae. Expost proponitur, ut quatuor sigilla conficiantur, quibus literae regnicolarum nomine mittendae tantum sigillentur, sigillum unum sit comitatuura Transylvaniensium, alterum dominorum Siculorum, tertium comitatuum Hungariensium Transylvaniae adiunctorum, quartum autem sit dominorum Saxonum nostrorum. Interim proponitur etiam quod domini legati Loranthffiani velint habere audientiam. Quibus accersitis deliberatur, ut intra unum aut alterum diem exspectantes abeant ad dominas suas. Expost adveniunt etiam praedicantes ex partibus Hungáriáé Cisti1)iscanis, qui legationem suam ])eragentes exhibent literas credentionales, quarum praecipuae erant tales : Thophaeus Mihály et Tarczali Péter atyánkfiait kellett expediálnunk Nagtok s Kgyetek köziben, kérvén azon Nagtkat s Kglket. szovait hallgassa meg. Dominus ergo Thophaeus orditur suam orationem, quod censum ad complacandam portám colligendum libenter subeant, sed iuramentum ill. dominis principibus et de unione toti ipsi recusent, quorum omnium rationes in scriptis exhibent. Verum quia princeps aberat, scriptorum lectio differtur ad adventum principis. Demum legitur supplicatio Karansebessiensium et Lugossiensium quibus mediantibus rogatur terra habitationis secundum assecurationeni dominorum legatorum apud supremuni weze-