Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)

26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok

tentorum et possessorum, sed quia regnicolis res esse privata cognoscitur, ideo eorum (sie !) discussio differtur ad futura comitia proxime Ventura, Haec ita dum agerentur dom. prae­sidens dicit: David János nevű emberre volt panasz, hogy Fagarasba bevonván magát, sok insolentiát cselekedett volna s most is Havasalföldiben akart menni nem ide. Urunk ő naga kévánja, hogy az ország előtt adjon számat, ide hozatta ő naga, hivattassák be. Quod cum approbaretur intrat idem David János sub honesta custodia existens aegerrimus ergo se insontem esse cum asseret, Fagarassienses nobiles et bojero­nes accusant eum acriter. Proinde idem David Janos prote­statio asserendo se nobilem esse ideoque sine citatione res~ pondere cogi non potest, sed conscientia ductus suam inno­centiam declaraturus accessit sua sponte. Quo intellecto exmittuntur tum tamen accusatus tum accusatores, notandum tamen, quia agi debebat de nobilitari praerogativa, differtur hoc negotium ad sequentem diem in praesentia dominorum consiliariorum ruminandum. Respectus enim erat magnus de ipso David Janos, nam domini Kemeny Janos capitanei Fa­garassiensis hie I )avid Janos erat vice vel substitutus capita­neus. Tandem refertur a praesidente, quod quidam bojer Moldaviensis a quodam Siculo Haromszekiensi enormiter immo lethaliter sit vulneratus ideoque ne vis vi repellatur infinitaeque ultiones in Moldavia pullulent, ill. princeps postu­lat, ut tales excessus medeantur de talibus factiosis brevissi­mus processus in puniendo conscribatur, alioquin iacturam in eliberandis captivis maximam patiemur. Hoc tandem cum approbaretur legitur forma literarum ad ill. comites, Hungá­riáé palatinum et iudicem curiae transmittendarum, quae praeter protestati onem praememoratam suadent etiam hoc, ut Rakocio adimantur duo isti comitatus Szabocz et Szak­mar, alioquin ipsa Hungaria quoque periclitabitur. Et sie ad coenam. 25. Eiusdemmensis habita concioneLutherana (quia fe­stum Annunciatonis Mariae erat) concurrimus in templum ibi­que leguntur literae protestati onales ad capitula et conventus Hungáriáé transferendae et locandae, quas scribimus de su­pervenientibus excidiis. Ex post leguntur literae ad Mikes Mihály mittendae, in quibus praemonetur ad ingressum, secus ubi fuerit reus denominabitur, et articulus regni contra ipsum effectuabitur, quod ubi fuerit omnem culpam sibi tri­buat. Interim causa dominae Loranthffianae differuntur ad futura comitia. Stephanus item Gyulai incorporatur solenni­bus iuramentis. Porro leguntur articuli in praesenti dieta conditi, quorum primus de festivis diebus et blasphemantibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom