Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 12. 1658-1661 (Budapest, 1887)
26. fejezet: 1657-1660 - Törvények és okiratok
1G59. FEHR. 26—MARTZ. 26. 169 iurant: Ebeni Istvan et Kapi Gyorgy, expost Bethlen Farkas, Szenthpaali Janos, Baanfti Gfabor, Czermenyi Mihaly, Gazdagh Ferencz, Kis Kelemen, Mikes Thamas, Panczelzehi Nagy Janos, Nanassi Mihaly, expost Bethlen Gergely, Redei Ferencz, Daniel Mihaly, Biro Istvan, Desi Janos, Ebeni Laszlo, Czentos Paal. hi omnes cum ad praemissas quatuor conditiones iurassent. attunc statim praestant etiam homagium erga, principem nostrum declarandum ac sic incorporantur ceteris regnicolis. Tandem dominus praesidens elevatis manibus ostendens literas quasdamTurcicas dicit: Az budai vezer Nagtokk s Kgtknek levelet kiildett, fordittassa meg Kgtek. hogy erthesse irasat. Quo audito acclamatur ut Maitini Andras accersetur. Haec omnia in praesentia dominorum consiliariorum celebrata sunt. Interim a nobis exeuutibus iisdem legitur supplicatio oppidi Belenyes, (juae postulat a regnicolis ut ipsos cum palanka circumdent regnicolae taliter et eo modo, quod circum circa illud oppidum munitum erat eo tempore, quo Turca quondam possedit arcem Boros Jeno. Expost legitur supplicatio Pauli Teoreok, sed non dignatur, ut principi transferatur. Supplicant item Saakajenses. Expost Petki Istvan contra Bodonyi Gyorgyne super conservatione literarum ab Angyalos Istvan remansarum. Denique duos consiliarios eligendos denominat illustr. princeps scilicet Ladislaum Redei et Stephanum Ebeni commendans liuius peritiam in splendida porta partam, illius autem affectionem laudatam omnibus modis patriae nostrae declarandam. Insuper utrinque aliis etiani virtutibus ornatos universi status ac ordines unacum magnatibus ac proceribus regni approbamus sufficientes fore consiliarios. Proinde princeps eosdem cum domino Lazar Gyeorg deduci curat in medium regnicolarum ibique in conspectu omniurn iure iurando sese obstringunt, quod ea omnia quae consiliariorum sint officia totis viribus se observant, quae specialiter etiam enumerabant. Sic pransum itur. A prandio non confiuitur. 7. die Martii rnane non confiuunt regnicolae ad solitum locum publicunr congregationis, qui(a) generosus quondam Paulus Redei filius olim Joannis Redei de Erdo-Szentgyorgy ante aliquot dies inter nos obierat mortem, cuius corpus ut cum aliqua pompa funebri ex ipsa civitate efferatur, plerique proceres, magnates, nobiles maxirne autem dornini Siculi laborant et occupantur, ergo circiter lroranr 8. matutinam confluunt undique, praecipue mulieres nobiles ad deductionem funeris, ubi habita Hungarico — calvinistica concione funus ponitur in quendam currum id est rhedam, hinto szeker vocatum totumque nigra Bogaczinia superinductum.