Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
Pótlék az Erdélyi Országgyűlési Emlékekhez
principis in porta sopitas quidem aliquo modo, sed non compositas esse asserunt. Et argumentum non leve ipsi provinciales existimant huius tendentis scriptoris esse, quod Turca praetensa 5 m. aureorum non recesserit, neque accomodaverit. Ita ut ipse imperátor in audientia nullám eis mentionem fecerit. Supremus quidem vezirius aliquam mentionem levém fecit, sed valde levem. 5-o. Mosern Zekel non modicos faveret, ut imperatorem Turcarum habere ; et ut obtineret vetulam quandam Agriensem Ungarica natione, quae imperatrici Turcarum intima est a secretis, sibi devinxit, et per illám imperatricem Turcarum, quae non impigre apud zultanum causam ipsius agit, usque adeo, ut nuper, posteaquam casu aliquo naviganti imperatrici Zekel Moises inscius occurrisset, imperatrix personam ipsius coram suis videre non intromiserit, imperatorique persuaserit, ut et ipse prout sólet, mutató vestitu Moisem accederet, et cum illo familiarius et iocose colloqueretur iucognitus. 6-o. Matthaeus vaivoda Transalpinae in periculo versatur, eo quod ante duos vei tres menses, cancellarius ipsius Bamhercza nomine, qui fere medietatem proventus provinciáé possidet, Turcas aufugerit, et unacum ipso generalis capitaneus hespotar Bottian, qui sine dubio Turcam contra ipsum sunt instigaturi. Jamque intimatum fűit Mattheae ordinatum esse ab imperatore Turcarum, ut in absentia sua Tartari, Moldavusque Matthaeum invadant et vivum capiant. Unde Matthaeus totum suum, quem habuit, thesaurum in Tranniam ad fortalitium Brassó nominatum transmisit pro securitate. 7-o. E coniunctione vaivodae Transalpinae cum principe Tranniae hodie permansionem Tranniae plurimum dependere, si enim et ilium experiatur, ex una parte Tartarum, Moldavum et Transalpinum, insuper beglerbegum Silistriae habebit inimicum, ex altera vero parte vezirium Budensem, et sie circumdati undique Transylvanici et constricti, cogentur eiieere prineipem ad libitum Turcarum. 8-o. Promissis auxiliis atque etiam anno praeterito praestitis princeps usque adeo sibi devinxit Matthaeum, ut tributarium sese fecerit principis, eique quotannis certum tributum ac censum pendat. Id quod Turcis vehementer displicet. Nam origo discordiarum inter prineipem et vaivodam Moldáviáé illa fuerit, quod Moldavus tributum praestari prineipi ad instar Matthiae recusaverit. Miserat quidem initio munera prineipi Moldavus tres equos, quorum unus nobilior phaleris aureis et argenteis splendide ornatus, alii vero duo equi simplici cultu et ordinarii, duntaxat sese sunt usi Quos princeps cum despectu vaivodae remi sit eo, et in locum illorum alios nobiliores