Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)
25. fejezet: 1657-1658 - Törvények és okiratok
404 ERDELYI ORSZAGGYULEf?! EMLEKEK. litterarum regni ad Magnificentiam Yestram datarum athname sive assecuratio data non fuerit. Alioquin etiam si quidpiam moliretur, suae Celsitudini regnum se opponere non potest, nam potentem liabet exercitum, estque magnarum facultatum, prout et Yestra Magnificentia bene scit, et sic quid promeruit regnum undiquaque periculo expositum, nam. etiamsi exiverit ex regno et quidem invitus, eo casu Germanus vel alia aliqua natio sibi adhaerebit et hac quoque ratione pereundum nobis est per continuas nostri invasiones, sed si athname extradatum fuerit, sponte sua princeps regno exibit sine omni turbatione. Quod concernit conclusionem viginti dierum, scit homo Yrae Magtiae illam denegatam. Interrogavit: quidnam cuperet regnum? Illud postulare, ne fortalitium Jeneo vel aliquid aliud confinium unquam petant, limites ulterius ne proferant, censum ne adaugeant, principem adamplius tali modo, sicuti de facto, ne mutent, periculosum enim esset, si quotannis propter sinistram delationem deberet princeps mutari. Ad quae respondit Heleczy Hassan bassa hungarice : 1. Audisne, quomodo vocaris ? Yocor talis et talis. Nominando itaque me, dixit debere me intelligere bassam nunciare regno, nos unam fidem habere, unum athname a szultano Szulimano editum, illud debere esse illaesum, sed ut nos vobis juremus et aliud athname detur, hoc nunquam fiet, nec dabitur. Quod vero vobis potentissimi imperatoris subditis existentibus non sit liberum ei talem principem, qui potentissimo nostro imperatori non est acceptus, ex proprio regno amandare, nec lioc imquam futurum. Ad quod regno referendum bina etiam vice serio monitus sum ; quibus auditis, rogavi suam Mag tia m etiam amore dei, ne verbis solum similia nuntiet, sed etiam scripto regnicolis hoc ipsum declaret. Ad quae respondit semel fidem suam interposuisse, se nunquam scripturum. Me ulterius perurgente, ut scribat, nam verbis meis ipsos fidem non facturos, et etiam de vita periclitabor, existimantibus me apud Mag tia m Y ram non fuisse. Tertiario etiam institi, ut aliud non scribat, quam quod sese allocutus fuissem et ipsum verbis nuntiasse; sed nec ad hoc potuit induci, dicendo, ne morer diutius hic, pro ultimo et hoc addendo, talem principem introducam, qui antea ne servus quidem illorum fieri potuisset. Dixit et lioc, iutra triduum vel quatriduum mittat regnum certum hominem ad se, nam nisi venerit, ipsum statim moturum et hactenus solummodo auxilia expectasse. Dixit et hoc referendum regno, Agam Hussain unacum aliis Turcis statim dimittant, alioquin illos penitebit. Haec scripsi fide mediante, propria manu et sigillo etc. (Hiteles forditas az Orsz. lvtarbau. Trannica).