Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok

liovit optime Turca pugnantibus cbristianis, illos se ipsos in aequali bilance detinere, ne alteruter tantopere crescat, ut sibi tertio nocere possit. Yix ergo credibile est aliquid a Polo­nis obtentum esse. Si ista ratio proposita fuisset ab alio quo­piam quam Polonis aliquid valoris habere posset. Dum vero Turca Polonis neque non fidit, ac Moschcis ac Cozacis et ista non prius revelata sunt a polonis, quam ubi hostes senserunt Moschcos, vix ullum habebunt Pondus. Facile crevent Turcae id odio nunc dici. Cum et in porta prudentia reperiatur et providentia. 4. U11 i m o interrogavit de electione regis Ungariae, quare tam tarde procedat. Dixi regni proceres circa electionem occupatos esse: tar­ditatem vero oriri electionis ex difficultatibus nounullis de quibus disceptant. Hic substitit rex, et nostruni colloquium finitum est, quod ultra trihorium ferme protractum est, quod solus cum regc habui, nemine praesente, in prima audientia. Secundum colloquium meum cum illrmo regni cancellario. Quinta Martii iterum ad me misit illrmus dn. cancella- dlm U°>i­rius, velle circa horam tertiam pomeridianam suam excelleu- loquim tiam mecum colloqui. eancel­Hora tertia denominata cum in conclavi una essemus l a"j\ r c' dixit, sibi iniunctum esse a regia matte, ut mecum adhuc col­loquium haberet de rebus quibusdam, quae ad informationem servire possent suae matti. Idcirco si adhuc aliquid haberem, quod proponendum esset, dixit me posse id nunc facere, si heri forte coram rege aliquid omissum esset. Cui respondebam. Heri me regiae matti omnia, quae dicenda erant, dixisse, et sufficientem et claram accepisse re­sponsionem, ut vix clariorem possem expectare. Ceterum si fortasse aliquid interpretatione opus haberet, quod heri a me dictum esset suae matti, velle me ea omnia repetere coram sua excellentia, si illud necessum esse iudicaret. Quod quidem ipsi placuit. Eisdem ergo verbis ea repetii legendo ex scripto, quae regi proposueram idque latinis verbis. Cum cancellario enini semper latine agebam. His perlectis eandem responsionem accepi, quam dabat rex ipse. Hac responsione cancellarii percepta, ille se conferebat iterum ad quaestiones.

Next

/
Oldalképek
Tartalom