Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 11. 1649-1658 (Budapest, 1886)

24. fejezet: 1649-1657 - Törvények és okiratok

b) 1652. márcz. 30. Rákóczy válasza a császárnak Fejérpataky küldetése alkalmából. Sacr. Caes. Regiaque Mtas Dne clementissimi. Literis Mtis Yrae Sacr. ab internimtio egregio Raphaele Fejérpataky cum observantia singular] acceptis, et ejusdem internuntii relatione intellecta, demisse animadverto patres Jesuitas de propria, praesertim autem status catholici in­juria j et liberi religionis exercitii impedimento, aures Mtis Yrae informatione aequitati haud consona onerasse. Deum enim testem secura conscientia, et eorundem cognitionem conscientiosam appello: nulla fideles nostros in liberó recepta­rum religionum usu et exercitio molestia ex toto gubernii mei tempore affectos, quin sine discretione lionoribus et bonis se­cundum merita ornatos et promotos esse, nec minus statum ecclesiasticum muniis suis perfungi, ac receptarum religionum exercitium iuxta constitutiones regni hujusce antiquas permis­sos ; siquidem nihil magis caveain, quam conscientiis praedo­minari, et capitulationibus regiminis mei irritis, contra publica regni sancita, et fidem illis observandis datam, rigore et aspe­ritate aliquos ex fidelibus meis immeritos lacessere. Cum autem indubius teneam Mtem etiam Yram, uti et alios omnes chri­stianos reges et principes, fidelium suorum decreta et constitu­tiones ac puncta regiminis sui sancte observare et per alios ob­servari summo studio intendere, nec, qui haec observant, sed qui contranituntur, censura notari meritos esse, persuasum mihi est, priusquam meam justam utique iuformationem, pro re nata intelligat, adversus aliorum expostulationibus haud quaquam locum daturam esse, imo negotio omni ad aequitatis lancem praeponderato, ubi fideles meos regimini meo divinitus addictos, secundum suas leges et libertates antiquas gubernari a me comperta fuerit, succensere magis illis, quam favere : per­inde et ipse, si quid praeter velle et intentionem ex parte mea factum esset, admonitionem hoc pacto Mtis Vrae benignam, demisse observo. et obnixe rogo, plena fiducia assecurata esse velit exercitium religionis catholicae, uti et aliarum receptarum, ac ministros secundum constitutiones regni hujus inoffense ob­servaturum esse, cui et ipsimet hactenus sine ulla justa querela acquievere. Confisus insimul Yram etiam Mtem null is negotiis obligationi meae adversantibus impedire me velle, nec patres Jesuitas (si quos clam forte, magis quam aperte intra fines di­tionis meae conversari contingeret) cognitis publicis superinde constitutionibus amplius molestaturos, nec postulationibus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom