Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 10. 1637-1648 (Budapest, 1884)
Pótlék az Erdélyi Országgyűlési Emlékekhez
1620. october közepe. 509 decreverat, in consilio publice non proposuit. Intentionem illius eam fuisse fama loquitur, ut Transylvani cum septem comitatensibus, necnon ultra Tibiscauis Haydonibus certam et iufallibilem ineant ligam ac confoederationem mutuam, ab imperatore quoque Ottomanuico stabiliendam atque coufirmandam. Tihaia Yezirii Budensis proxime praeterito die Mercurii (oct. 9.) appulit Yaradinum, dnus Rakoczy uon expectans congressum eius cum principe in sequenti die summo maue discessit illiuc. Ceterum, ut quidem inaudio, conclusum est, uti septem comitateuses certos suos expediant nuncios cum literis ad suam Mattem gratias eidem agentes pro paterua sua iu eos cura et tam benigna admonitione. tum vero precibus iustantissimis diaetam generalem a sua Matte dnis reguicolis promulgandam effiagitantes. Copiam harum literarum suae Matti mittendarum commendarunt dno Sigismundo Loniay, Georgio Barna et Ladislao Geouczy ad comitatus singulos perferendam, ut si dicti comitatenses circa hoc ex unanimi voto et consensu convenerint, tum demum expediantur. Porro fama spargitur, tam a principe, quam ab ipsismet quoque Trausylvanis praefatum dnum Georgium Eakoczy sollicitari, ut facta iu Transylvaniam migratione suam ibidem figat mansionem duraturam, arcem ac domiuium Keovar dictum cum pertinentiis eiusdem ac plura insuper bona ipsi offerentibus; at oblatam respuit ille conditionem, nec habet intrandi auimum. Quantum ad valetudiuem saepenominatus Bettlen solito nonnihil melius habet cauterio utens in pedibus et licet tumor utcunque iam resederit, spes tamen est exigua couvalescentiae, nam et ipsam loquelam cum sat gravi quandoque facit respirandi difficultate ; rerum interim publicarum administrationem solita nihilo secius ingenii curans dexteritate. Yicecapitaneo Yaradiensi duos impraesentiarum ademit pagos, alteri cuidam nobili similiter in Transylvanos, item ipsum ad modernum conventum sequi nolentes severe animadvertit, pecuniam pro reatu redimendo copiosam ab ipsis extorquendo. Quidam laborant in eo vehementer, ut a Bettlenio Joannes Bornemiza generalis Cassoviensis officio suo abdicetur, sed necdum efficere potuerunt, in locum vero domini Abaffi quisnam sit subrogandus capitaneus Tokaiensis, est adhuc in incerto. Praedicans Cassoviensis Petrus Alvinczy suscepta legatione reliquorum praedicautium partium illarum profectus fuerat ad Bettlenium precibus apud eundem uomine suorum instaudo, quatenus pro ipsis apud regnicolas intercedere digne-