Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 10. 1637-1648 (Budapest, 1884)

23. fejezet: 1637-1648 - Törvények és okiratok

VI. 1637. oct, 8—16. A fehérvári részleges országgyűlés törvényei s irományai, aj A fejedelmi előterjesztés s articulusok. P r o p o s i t i o íi e s i 11 m i p r i n c i p i s d n i d n i n r i g r a t s in i. Postquam, primariorimi legatorum nostrorum ad luci­dam portám expeditorum Michaelis Toldalaghi et Pauli Ugróni transmissas literas, quas a supremi vesirii kaymekam et ceteris vesiriis ad provinciám datas, vobis consignari fecimus, ea quo­que. quae verbis nunciaverunt, communicamus. Tenor liter arum et legatorum diet a. Kaymekami et vesirorum literae haec continent. Quod si princeps vester in obsequio lucidae portae permanserit, quindecim millia aureorum ad portám in consueto termino per legatos cum eonvenientibus muneribus administraverit. ueque de negotio et casu anni praeteriti memoria fiet, facta compositione et limitatione terminorum Temesvár, Lippa. Szolnok et aliorum confiniariorum locorum cum vesirio Bu­densi, eaque absque omni offensa et molestia observaverimus, a lucida porta haud quaquam molestabuntur ; sin autem non ? taliter vobiscum agetur prouti cum Constantinopoli, cujus fuit, et cujus jam est. 1. Propositio illmi principis. Si quidpromise­rimus, siquidem postulatum non solummodo annuale est, consi­derandum erit, undenam et quo pacto procurandum. 2. Quando quidem Turcarum expeditiones et apparatus castrenses et pravas intentiones animadvertimus, legatos quos destinavimus, una cum tributo ad brevem terminum, qui pro­pinquus est, an consultum sit expedire. 3. Superinde deliberet et consultet provincia, quo pacto rebus regni advigilandum pro permansione et defensa, 4. Siquidem bona promissa, oblationes et animationes kaymekami et reliquorum vesirorum, profugi et extorres, na­tionis proditores tam per literas, quam homines corrumpunt, et dubia ac ambigua reddunt, bonas intentiones reformidandas reddunt, ut metus et formido ex animis eximatur, quid nobis faciendum. Ratio de postulate quinque millium aureorum. Namque defuncto principi solumodo durante vita concessum fuerat, ob traditam Lippam cum aliis novem castellis, quod imperátori

Next

/
Oldalképek
Tartalom