Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

21. fejezet: 1630 - Levelek és okiratok

\ 629. NOV. 30.— 1630. MARCZ. 3. 67 d) Ferdinandus etc. Egregie fidelis nobis dilecte. Posteaquam Deo opt, ma­ximo sic disponente, serenissimum principem Grabrielem Sacri Romani imperii et Tranniae principem etc. ex hac. vita decedere contigit, post cujus obitum partes illae Regni nostri Hungariae superiores, eidem ad dies vitae concessae statim ad obedientiam et priorem subjectionem nram, quae nimirum vigore conclusionis principi datae erant, redire et omnia ad priorem statum reduci debent: fidelitatem tuam rpioque de benigna, ea in parte resolutione et ordinatione no­stra certificandam esse duximus, nos videlicet pro peragendis ejusmodi negotiis et disponendis inibi rebus omnibus, certos com­missarios nros expedituros esse,quorum quidem ex clementi man­dato et ordinatione nra juxta instructionem ipsis datam, pro­cessuris et dispositiones facturis. uti tu quoque temet prompte et obsequenter accommodare debeas, clementer volumus et comittimus. Ulteriorem benignam voluntatem nostram ex prae­scripto instiuctionis ab ipsis commissariis nostris intellecturus es. Gratia nostra caes. et regia fidelitati tuae in reliquo benigne propensi manentes. Datum in civitate Enczerstorff, die prima mensis Decembris Anno Domini 1629. Kivul: Paria literarum ad dnos (Mga Stephanum Nyary et Eg. Sigismundo Pecliy) capitaneos confinium et praesidiorum superioris Hungariae. (Egykoru mdsolata az orszagos ltar. Act. Publ. Fasc. 45. Nro 15.) e) Ferdinandus stb. Reverende, Magnifici et egregii fideles nobis dilecti. Tametsi non dubitemus fidelitates vestras in negotiis illis pub­licis, quae istbic in partibus regni istius nri Hungariae supe­rioribus juxta instructionem datam tam pro publico regni bono, quam etiam clementi satisfactione nra, quam optime et dextre processuros, illaque recte disposituros esse, quia tamen in ali­quam considerationem adduci posse existimamus rem sallarii et stipendiorum confiniariorum, si nimirum hactenus inexsoluta remansissent, et de contentatione ageretur, licet modus osten­datur, ut satisfactio et exolutio a parte defuncti principis fie­ret, cum animadvertamus vix fieri posse, ut occupatis vobis et versantibus circa negotium receptionis et reapplicationis comitatuum ad rationem sacrae regni coronae et obedientiam subjectionemque nostram reducendis, de contentationis mediis 5*

Next

/
Oldalképek
Tartalom