Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

21. fejezet: 1630 - Levelek és okiratok

II. 1629. nov. 30.—decz. 1. Kemény János által adott válaszok, a) II. Ferdinánd felelete Katalin fejedelemhez. Ferdinandus Secundus Dei gratia electus Romanorum imperátor semper augustus ac Germaniae, Hungáriáé Bohemiae rex etc. Serenissima Princeps cognata nobis bonoranda. Luctum et moerorem Dil.Yestrae, qui ob decessum serenissimi quondam Gabrielis Sacri Romani imperii et Transsilvaniae principis, ma­riti sui dilecti. nostri vero adfinis honorandi mentem etiamnum Dil.Vestrae perturbat, idque nobis dolenter perscripsit, intelle­ximus. Quos quidem casus ut bumanae sorti et conditioni familiä­res, ita incertitudini rerum bumanarum subjectos, dum ratione ipsa constanti mente excipiendos et sustinendos esse apud sese reputaverit, tanto facilius ab affectibus luctuosis tempe­raturam esse Dil. Yestram, baud quaquam dubitamus. At licet trito animo moerorem ilium contestata fuerit, quod tamen si­mul erga majestatem nostram confidentia ducta boc ipsum perscibendum nobis duxit, reputamus, quod moerori tempera­mentum aliquatenus taliterquoque procurandum existimavit. Neque vero dubium aliquod cogitationes Dilectionis Yestrae subire debet, quin pro ea benignitate et dementi demonstration nostra, qua superstite adbuc Dilectionis Yestrae cbarissimo contborali erga res publicas et tranquillam conditionem etiam Transsylvaniae, adeoque gentis Hungaricae assecurandam cle­menter ferebamur, in eis quoque, quae jam in negotiis regni pla­cidis mediis dirigendis necessaria videbuntur, id ordinaturos esse, quae cum publicae tranquillitatis bono compositioni deser­vitura sunt. Porro si qua in re Caes. ac. Reg. benignitatis nostrae demonstration Dil .Yestra a majestate nostra sibi pro­ficua declarari posse existimaverit , clementiam nostram ut experiatur, de eo omni occassione Dil. Yestram optime sperari jubemus ; ac in reliquo consolationem, omnemque prosperiatem eidem comprecamur. Datum in civitate Enzersdorff die ultima mensis Novembris. Ao Dni 1629. Dilectionis Yestrae benevolus cognatus Ferdinandus mppria. (^Másolata a b. Szilágyi 8. gyűjtemény ében a kolosvári ref. Collc­giuinban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom