Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
mus, quod annuatim praestare tenebamur, praestitimus integre. Illud Do Yra melius, quam alii, nouit, quod nos cum sua Mte confoederationem contra Turcarum imperatorem non iniuerimus. Hic quoque in provincia ingens illud jugum, et tyrannis, quam Stephanus Bethlen Turcis inculcauit, non sit. Nunquam profecto lioc tempore contra nos neque contra provinciam Transylyaniae aut Hungariam intentionem suscepisset, nisi Stephanus Bethlen (an a se ipso solus, vel etiam ab aliis animatus) Turcam incitasset, commoditates ei praemonstrasset. Fortassis ex literis quoque Dnis yrae^ quas ipsius nomine inter Hajdones circumferebant, sumere potuerunt aliquam fiduciam, praesertim vero illud quod per postscriptum, adjunctum fuerat. De correspondentia illa, de qua nos per primarium ministrum nostrum Georgium Chernell perquirebamus, in eo nos sincere processimus, referat licet ipse Chernell conscientiose. Cupimus nos inposterum etiam cum Stephano Bethlen tractationem. Nos quidem cursum talem non abrupimus, quia tamen simul et semel trinam faciem aut speciem gessit, videlicet: privatum ipsiusmet negotium, rem ecclesiae, et provinciae libertatem, ad singulam et quamlibet actionem solummodo a nobis responsum dare non potuimus, etiam a provincia nobis expectandum erat. Steplianus quoque Bethlen, tali sub potestate constitutus erat, quos magis ab aliis pendendum et expectandum illi fuerit, quam arbitratum proprium sequi, quod ipsum etiam Do Vra m pluribus literis nobis intimaverat, legati provinciae, quod ad portam amandaverat ipsa provincia, juxta instructionem nostram dno Stephano Bethlen pacificationem offerebant, prout nostri legati ex porta nobis perscribebant, Turcarum imperatorem velle compositionem, atque ad eam rem tractandam missurum se proecipuum hominem ad vesirium Budensem; eapropter non debere nos festinare in mittendis legatis nostris Budam, sed solumodo, ad illud tempus, quo persona Turcarum imperatoris Budam appelleret. Ista fuit causa, quod legati nostri antehac Budam non venerint, qui cum omnibus requisitis et apparatu in promptu erant. A pace nos alieni non fuimus, ad quaevis aequa parati fuimus accedere. Stephani Bethlen seriam iuclinationem ad pacem non advertimus. Bene recordamur, cupivisse nos a Dne yra etiam, ut ipsa declarationem aliquam ostenderet Stephano Bethlen inclinationis ad pacem, qua de re nullum responsum a Dne yra habere potuimus, nos namque ea in parte bonam voluntatem ejusdem, et fatigationem libenter acceptassemas, praesertim si Do y™ alias decentes et honestas rationes ac modos proposuisset bonae pacis, praeter illas quas do Vra per dnum Chernel nuncia-