Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
excubatio, adversus excursiones Petri Betlilen omnino erat necessaria. Cum enim renunciaretur mihi certo, servitores Petri Bethlen. qui in ditionem meam hostilem incursionem fecerant, impune passim grasarii, iteratoque in ditionem mearn invasionem facile instituere posse, quid aliud faciendum fuisset. Ad praecavendas tamen sinistras quasvis suspiciones finitimorum, priusquam milites meos, circa limites Hungariae in ditione mea collocarem, dnos officiales Mtis Vrae et comitatus, datis ad eosdem literis, quem in finem eo milites collocandi forent, edocueram, assecuraramque eosdem pariter, nihil me eorum militum manu aliud intendere, quam fines meos ab incursionibus Petri Bethlen tueri. Cum vero his illrmus dnus regni palatinus, dnusque generalis Cassoviensis minime contenti, de abducendis illis militibus me per literas suas requisivissent, assecurassentque nihil amplius Petrum Bethlen contra ditiones meas moturum, illico omnes meos milites ex stativis eduxi. Quod ipsum etiam dno palatino regni et dno generali rescripserarn, idque forte adhuc eo tempore, quo literae Mtis Vrae Caes. Batisbonae non erant exaratae. Qua de re Mtem Vram Caes. duos officiales hactenus informasse oportebat. Xon sane inconsulto milites illi erant in promptu, docente id praesenti rerum statu; quin etiam Petrus Bethlen, cognito milites meos inde esse abductos; paucos post dies novam in ditionem meam Maramarusiensem incursionem fecit per certos suos equites, licet nihil illi nocere potuerint eo quod milites mei circa Huszt degentes, tempestive eorum adventum praesenserant, quos milites mei, in ditione Mtis Vrae, facile assequi potuissent, si ditiones Mtis Vrae Caes. attingere illis licitum fuisset. — Vel hinc Mtas Vra Caes. benigne judicare dignabitur, an milites mei, quos finium tuendorum causa in ditione mea habebam dispositos, fidelibus, et ditionibus Mtis Vrae incommodari voluerint. Ego quidem quaecunque Mtas Vra Caes. circa factum et incursionem Petri Bethlen, ac conservationem publicae pacis decrevit, mihique per internuncios meos benigne significare est dignata, iis acquievi, sumque plane contentus; nec quicquam aliud postulo oroque Mtem Vram Caesam, quam eorum omnium debitam executionem. Ac de cetero Mti Vrae Caes. atque liegiae demissa mea obsequia oblata cupio, vitamque longaevam cum prosperrissimis rerum successibus cxopto. Datuin in civitate mea Alba Julia die 17. mensis Septembris anno 1636. Sacrae Caes. et Beg. Mtis Vrae (sajctt kezevel) studiosissimus et devotissimus servitor Georgius Rakoczy mp.