Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

Echyecl, et c converso, subinde commeare ac transmitti, — militumque collectiones Petrum Bethlen in ditione Mtis Y rae C. et K, instituere. Quod ipsum etiam capitaneis confiniorum Mtis Y ra e insinuavi, admonuique illos saepius, ne ejusmodi mo­tuiun augmenta impune permitterent, — qua in re, quam ipsi officiales curam et diligentiam adhibuerint, ipsi norunt. Nam­que Petrus Bethlen, certa equitum manu in ditione M ti s Y rae C. et B. collecta, indeque missis in ditionem meam ducentis equitibus, hostiliter nonnullos meos equites et pedites, tam sti­pendiarios. quam etiam nobilitares comitatus Maramarosiensis ad arcendas excursiones praesidiariorum arcis Huszt disposi­tos ex improviso (cum ex ditionibus M ti s Y ra e C. et R. nihil sibi hostile imminere cogitarent) opprimendos curavit, nonnul­lis eorum caesis aliis vero despoliatis et dissipatis. Quibus patratis illi praeda onusti, rursus in ditionem M ti s Y ra e C. et R. sese receperunt. Unde Petrus Bethlen ad tam audax faci­nus perpatrandum inductus fuerit, tametsi vulgo multae feran­tur opiniones, ego tamen certo aliquid affirmare nolim. Eviden­tissimum tamen est Petrum Bethlen ista omnia contra pacto­rum sacrosancta jura designasse, ac proinde dignitatem etiam M ti s Y ra e C. et R. per diplomatis sui caes. et regii violationem plurimum laesisse; — tametsi enim Stephanus Bethlen dies noctesque Turcas ad hostilitatem aliquam in me faciendam toto conatu inducere contenderit, nihil tamen illi hactenus ad­versum me tentare voluerunt, — Petrus autem Bethlen aperti contra me belli initium jam ex ditione M ti s Y r a® C. et R. facere veritus non est. M te m itaque Y ra m C. et R, demisse oro, dignetur hoc temerarium Petri Bethlen commissum, in accu­ratam consultationem assumere, ac non is ejus modi solius, verum etiam in singulorum etiam patrati sociorum personis vindicare, eo magis quod illi omnes ex ditionibus M ti s Y ra e C. et R. fuerint, et in coraitatibus ac confiniis ejusdem residentias suas majori ex parte habeant, Ac quantumvis M ta s Y r a singu­laribus suis commissionibus ad comitatus directis et promulga­tis serio prohibuerit, ne quipiam Petro Bethlen consentire, vel illi favere praesumerent, illi tamen posthabita tali M ti s Y rae C. et R. iuterdictione, in hanc incursionem Petro Bethlen ad­liaeserint, et in ea praesentes fuerint; quibus ut poenam debi­tam infiigi facere C. et R. M ta s Y r a procuret, justissimum est, tum confoederationis mutuae, tum vero legum contra ruptores et violatores sacrosanctorum diplomatum constitutarum rigore efflagitante, tandemque severissime etiam interdicere, ac etiam omnibus suis officialibus partium regni Hungariae superiorum, decretum hoc suum publicare, ne deinceps literarum et nun­ciorum ultrocitroque transmissiones militum aperti vel occulti

Next

/
Oldalképek
Tartalom