Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
periculo eximi queat et possit. Factum iu eo M. V. S. rem iuprimis clomino deo gratissimam, augustissimo suo solio et regimini convenientissimam, a dominoque nostro gratissimam aliis etiamM. Y. S.fidelibus omni occasione pro virili querendam, in eternumque depraedicandam. De bis porro M. Y. S. tum ex literis domini nostri gratiosissimi, ex annexa signatura nostra uberius se se informare dignabitur, quarum tenor ut benigne inspicere, gratiose ruminare, nosque optatissima cum resolutione ad dominum nostrum gratiosissimum quantocius remittere clementer velit, quam bumilime suplicamus. Signaturae vero literis annexae tenor t a 1 i s e s t. Licet Sacratissime Imperator domine domine clementissime, dominus noster gratiosissimus in literis ipsius, Maiestati Yestrae per nos exhibitis M. Y. Sacratissimam omnimode sineque defectu informare annisus fuerit, extra illa tamen nonnulla alia etiam nobis coram Maiestate Yestra Sacratissima humiliter repraesentanda iniunxit. Ea autem haec sunt. Cum dominus comes Stephanus Bethlen non saltem c regno sese subduxerit, et ad Turcas abscesserit, verum omnem insuper moveat lapidem, ut vi rem gerere hostiliterque Transylvaniam invadere queat, necessario ex parte etiam domini nostri gratiosissimi requiritur, ut omnimodo sese praeparare, hostique suo, si inchoato is opere explere (?) contenderet, resistere possit; ad quod dextre tractandum et usurpandum necessario requiritur post deum. Primum quidem, ut non saltem hungaricum ubicunque in regno Hungariae commode fieri poterit, verum extraneum etiam, signanter polonum conducere eidem liceat militem. Deinde vero ut Maiestas Yestra Sacratissima de ista re aliquam efficacem intimationem admonitionemque ad portam ottomanicam benigne facere dignetur, ne videlicet subdito Maiestatis Yestrae Sacratissimae, qui non data poena sine omni causa clam ex regno Hungariae profugit, auxilium aliquod illinc suppeditetur, atque ita pacis turbandae ansa ex hinc praebeatur. Denique etiam, ut in Hungaria quoque de hoc negotio suo modo inclyti status et ordines per M. Y. S. gratiose requirantur una cum oppidis hajdonicalibus ultra-tybiscanis, ne aliquid attentant, seseque talibus, qui tam Maiestate Yestra S. quam legibus patriae, charitateque christiana postergatis nimis illicita, christianoque indigna acceptant, adiungere quovismodo et praetextu vel tales consiliis fovere, aut eosdem qualitercunque promovere praesumant, donec regnum M. Y. Sa-