Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
390 EKDELYI ORSZAGGFUL&SEK. luitri coemere; pro praesenti autem anno ducenta centenaria ne ex penuria pulveris tormentarii inopinatum aliquod periculum ingruat. 4. Dignetur Majestas Yestra camerae suae Scepuensi benigne committere, ut juxta tractatum Eperjesiensem, quae ipsis complananda restarent, sine dilatione locum et terminum cum consensu domini principis praefigendo quantocius complanare studeant, ne quid in suspenso maneat. 5. Amnystiam a Maiestate Yestra benigne concessam sua celsitudo acceptare nequivit, eo quod in nonnullis punctis et clausulis a posteriori Posoniensi amnistia differat; domini autem commissarii Majestatis Yestrae in recognitionalibus literissuis manifeste declarant, ut per omnia juxta conclusionis Cassoviensis 15. et 19. articulos intelligatur, in quibus tota res ad Posoniensem anni 1626. amnystiam refertur; itaque postulat ut eo tenore expediatur. 6. Quia praeteritis diebus etiam institit apud Majestatem Yestram sua celsitudo ut solutionem tricesimarum et teloneorum trium millium boum Majestas Yestra benigne relaxare vellet: ideo Majestatem Yestram per me denuo rogatam esse vult. si non amplius, tamen duorum millium boum tricesimae ac telonei solutionem benigne relaxare superindeque salvipassus literas largiri dignetur, ut penes illas ubique in ditione Majestatis Yestrae libere traduci venundarique possit. 7. Majestas Yestra ad oppidum Saros Patak dignetur annuales quatuor nundinas benigne concedere conferreque. 8. Magno cum animi dolore intellexit sua celsitudo. quocl hisce diebus Petrus Melith capitaneus Zatmariensis nulla habita ratione diplomatis verbo caesareo et regio bonaque fide confirmati, sine omni justa causa, absque ullo juris processu, citationeque sineoinni, in gravissimum praejudicium nobilitatis praerogativae contra leges patrios (in quibus manifeste cautum est, ne quis regnicolarum sine legitima citatione, processuque juridico ullomodo per quempiam turbetur) egregium Mattljaeum Pathai primarium aulae familiarem suae celsitudinis dum in servitio ejusdem esset, ex oppido Zatmar, ubi residentiam habebat personalem, exclusit, conjugein ejus, liberosque et domum residentiae cum summa ipsius injuria ipsi interdicendo; his exeundi, illi autem ingrediendi libertatem eripuit, quod hactenus inter gentem Huugaricain omnino inauditum erat et quia non aliam ob causam factum est, quam quod domini principis servitio addictus esset: ideo Majestatem Yestram dominus meus clementissimus rogatum esse vult, ut habita condigna ratione communis justitiae et equitatis nec