Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

versis. Quod cum motibus proxime praeteritis, quibus certae partes regni istius nri Hungariae superiores vexatae sunt, non­nulli regnicolarum partibus principis Transylvaniae adherentes nobis sese opposuissent, arcemque Munkach in comita fu Be­regh existentem dedidissent: quia tamen pro singulari nostro erga regnum nrum Hungariae paterno affectu, miserationeque innoxiae plebis, quae bellorum calamitatibus atteritur, pacem rursus cum dicto principe potius redintegrare, quam armis rem decernere maluimus. Idcirco ex innata nobis clementia acceden­tibus humilimis et instantissimis regnicolarum petitionibus, in eam quae sequitur, concessionem, indulgentiam ac admissorum oblivionem perpetuam benigne condescendimus : quod nimirum amnystiam et> oblivionem generalem praefatis omnibus, qui principi hisce motibus adhaeserunt, aut ratione servitii et fa­mulatus eidem obstricti ante hos motus fuerunt, omnium eorum, quae ab ultima commissione et conclusione Cassoviensi anno mill m i sexcenmi vigesimi primi, usque modo hinc inde gesta commissaque fuerunt, benigne concedimus. Ita quod omnes cae­des, rapinae, spolia, interceptio arcis Munkachs, oppidorum, possessionum et villarum occupationes, generaliter vero uni­versae violentiae sub hoc tempore factae et patratae nulli om­nino cujuscunquestatus ac conditionis,ordiniset praeeminentiae, imputentur, sed de pleno et simplici obliterentur, et nullo un­quam tempore, quovis exquisito more et colore per mattem nram ac successores nostros legitimos Hungariae reges palam vel occulte, in vel extra judicium possint propterea vel impe­diri vel aliqualiter aggravari, quin imo hi omnes universi super suis factis, intra praefatum tempus commissis, a quibusvis actoribus, causidicis, litigantibus, tam intra, quam extra judi­cium ratione interesse mattis nrae, liberi penitusque absoluti sint et habeantur, nec eos quivis judex ordinarius judicare va­leat aut praesumat quovis modo. Si qui etiam ex praedictis quaevis castra sponte vel invite in manibus principis Transsyl­vaniae tradidissent, assumpto sibi exterorum auxilio nobis, aut Hungariae damna intulissent, necnon oppida, villas, possessio­nes, census et proventus, quovis nominis vocabulo vocitatos et nuncupatos percepissent, sint sicut supradicti absoluti, ita tamen, ut de cetero ab omnibus hujusmodi abstineatur, sicut etiam vicissim praescripti regnicolae nobis et successoribus nris legitimis Hungariae regibus ad perpetuam fidem et fide­litatem et observantiam obligati esse debebunt. Quod salvis semper juribus et libertatibus regni permanentibus, nunquam defectionem, rebellionem, insurrectionem, publicae pacis per­turbationem. incitationem Turcarum et Tartarorum ac aliorum quorumcunque hostium in regnum Hungariae et vicinas pro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom