Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

372 EUDKLYI ORSZAGGYULESEK. disse. Eodemque ad iteratam etiam statuum et ordinum regni ac directoris etiam nri admonitionem ea, quae causae suae sta­biliendae proficua fuissent, producere ac se defendere nolente tandem praescriptum directorem nrum in pramissis judicium et justitiam a nobis et iisdem statibus et ordinibus regni postu­lasse ex praemissis comperiebatur manifeste. Propter quod eundem D. Z., utpote qui contra publicas regni constitutiones adeoque interdictum nrum exercitum non exiguum conscrip­sisset, equites etiam nonnullos a fidelitate nra abalienatos et variis pollicitationibus seductos in tutelam suam recepisset, nec eosdem ad saepissimas requisitiones nras a se dimittere vo­luisset, imo in offensioneni principalis dignitatis nrae et li­bertatis regni atque adeo perturbationem pacis publicae cum exteris principibus clandestina consilia et tractatus iniis­set, quae omnia litteris praeinsertis et aliis documentis per praelibatum directorem nrum productis et exhibitis sat su­perque comprobata et ratificata essent, juxta contenta arti­culi secundi publicarum regni constitutionum a. d. 1630. in civitate nra Albae Juliae sancitarum superinde editi, in nota perpetuae infidelitatis, ammissione scilicet capitis, univer­sorumque bonorum mobilium et immobilium, ubivis et in quibuscunque comitatibus dicti regni nri Traninae et partium Hung. eidem annexarum existentium, tam propriorum, quam etiam omnium suorum haeredum perpetuitatisque eorundem fisco nro in perpetuum adjudicatorum ac eidem contradictione, inbibitione et repulsione praedicti D. Z. haeredumque suorum universorum vel aliorum quorumlibet praevia ratione non obstante, applicandorum, bonis tamen mobilibus et immobilibus magn. dnam Catharinam Bethlen consortem ejusdem jurecon­cernentibus eidem dnae salvis relictis, convinci et aggravari debere nobis ac iisdem statibus et ordinibus regni nobiscum in examine causae praesentis simul constitutis et consedentibus cernebatur perspicere. De quorum consilio praematuro et sana deliberatione rationibusque et causis ex praedeclaratis nolentes nos ac iis­dem status et ordines regni antelati D. Z. praedeclaratos te­merarios et enormes excessus simpliciter et impune pertransire, ne et alii ab eodem exemplati ad similes actus nefarios per­petrandos sese opponere praesumant, quin potius poenalis ejusdem afflictio alios etiam quoslibet a similibus factionibus perpetrandis terreat, retrahat et restringat, caeterisque terri­bile cedat in exemplum, atque tam ipse quam haeredes ejus­dem universi reatus ejusdem poenam lugeant sine fine et per­petuo, eundem D. Z. juxta praedeclarati articuli superinde sanciti continentia in praescripta nota infidelitatis perpetuae,

Next

/
Oldalképek
Tartalom