Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
principissa, pro certo quid habeat expectare, ut illmus quoque princeps quid teneatur dare, nos etc. velut deputati serenissirnae principissae ad talem condescendimus conclusionem cum illmi dni principis ablegatis. 1. Ut princeps res omnes in Munkacliio habitas restituat, statim post diplomatum permutationem. Et quia dnus princeps praetendit principissam ipsi 24. scypkos argenteos et quatuor pelves promisisse, si promisit tenetur dno principi relinquere et volumus etiam, sed nos de eo informationem nullam habemus. Si quas res argenteas et aureas ac clenodia illmus princeps in Transylvaniam aufferri curasset, de iis quoque contentet, vel in specie suam serenitatem, vel in valore, intra terminum persolutionis debitorum. 2. De debitis in auro et parata pecunia apud principem habitis, de quibus principissa obligatorias habet, de iis contentet principissam dnus princeps. Domini ablegati principis difficultantes summam pro Vincz oppido persolvere, absolute resolverunt se, quod princeps pro eo niliil dabit, cum autem ejus relaxatio contra voluntatem principissae nostram quoque excedat auctoritatem, rectificent istud mutuo principissa cum principe. 3. Pro Fogarasio autem dat princeps suae serenitati septuaginta millia, siquidem triginta millia florenorum aliis inscripsit ex bonis ejus sua serenitas, prout princeps praetendit. Pro Munkaczy proventibus autem, dat princeps 20 millia et sic in toto 90 millia, de his autem intra pacium duodecim mensium velut plenarie suam serenitatem contentare, sed nos pro parte suae serenitatis decem menses postulamus a die permutationis diplomatum eo genere monetae, quod tempore depositionis curret in his regni Hungariae superioribus partibus et in eo valore. Locus autem depositionis pecuniae Lelesz erit, et certificare faciat super eo principissam mense uno. 4. Quod concernit negocium vineae Hetszeoleo, siquidem nobis de eo nulla informatio venit a principissa, instabimus apud suam serenitatem et det dno principi vel vineam vel praetium prout defunctus princeps ad se redemit. 5. Denique inter res mobiles computamus et praetendimus nos a parte principissae pecora quoque, sed parte principis dni ablegati denegant, declarantes se pecora eodem non intellexisse. Postulata nostra de hac re ad resolutionem usque suae serenitatis in suspenso tenebimus, cum et secundum Deum et ejus justiciam dnus princeps pluribus teneretur dnae principissae etiam in florentiori ejus statu. Datum in Epperjes die 25. Julii Anno 1633. (Egykoru peld. Orsz. ltar. Tract. Publ.)