Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)
22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok
aufferri, redimique possit. Hoc etiarn per expressam addito et declarato, quod Munkachium nunquam ullo sub quaesito colore aut praetextu ad Transylvaniam applicabit, applicareque et incorporare clam vel palam iutendet. Subditis suae Mattis exinde non nocebit, neque profugos et malefactores illuc recipiet. S e p t i m o. Dominus princeps oppidum Maad relictae condam dtii M^lchioris Alaghy remmittat possidendum cum omnibus pertinentiis et proventibus sacra quoque sua Mattas collationem per dnum condam imperatorem Rudolphum II-dum parenti dni principis factam, clementer confirmare ratificareque dignabitur in omnibus punctis et clausulis, totumque et omne jus suum in perpetuum dno principi et fratri ejus domino comiti Paulo Rakoczy judici curiae regiae successoribusque et posteritatibus ipsorum utriusque sexus universis conferet cum evictione sufficienti non obstante eo etiam si cuipiam bona Regecziana Mattas sua jam inscripsisset. In casu autem mortis dominae Alaghianae statim et defacto praesente vicecomite aut uno judice nobilium et jurato assessore cottus Zempliniensis propriis authoritatibus dominus princeps praedictusque frater ejus et haeredes vel successores eorum, praedictum oppidum Maad cum omnibus pertinentiis, sub suis veris metis et antiquis limitibus de jure et ab antiquo ad illud pertinentibus apprehendere possint et valeant. Pro firmiori autem successione praedicta domina Alaghiana statim et defacto duos colonos, unum pro domino principe, alterum pro dno comite Paulo Rakoczy cum pertinentiis ad easdem domos coloniales pertinentibus in dicto oppido Maad tradat, sine tamen praejudicio educilli et macelli. Et insuper eos assecuret, quod nihil ex bonis et pertinentiis oppidi ejus abalienabit, neque eadem bona desolari aut deteriorari permittet. Ea vero quae dna vidua propriis pecuniis per se vel cum dno marito suo coemisset, maneant eidem et successoribus legatariisque integra. 0 c t a v o. Ad benignam Mattis suae caesar. et regiae reqnisitionem dnus princeps serenissimae principissae Brandenburgicae, omnes res ejus mobiles et clenodia in arce Munkachiensi et alibi existentia statim post permutationem diplomatum restituet. De debitis vero qnae principissa dno principi in pecunia parata mntuo dedit, vel de quibus obligatorias habet, sicuti et de summa inscriptionis pro arce Fogarasiensi (defalcatis tamen ex ea si quae principissa aliis inscripsisset) et de proventibus ejus, arcisque Munkachiensis hucusque perceptis, acceptatis necessariis, snmptibns qui interea ibi facti sunt intra spacium decem mensium eam contentabit. Si quae