Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 9. 1629-1637 (Budapest, 1883)

22. fejezet: 1631-1637 - Levelek és okiratok

tales adverteret, eos suae Matti caesareae sine mora deferet. Idem quoque a parte suae Mattis fiet. D e c i m o. Si quid idem dnus princeps praetensi contra suam Mattem habuerit, id non, nisi per legatos suos, primum apud suam Mattem prosequatur et ita negotium complanet. Idem fiet ex parte quoqne suae Mattis. Undecim. Captivi omnes, qui ab initio hujus mo­tus, hucusque utrinque et ubicunque intercepti sunt, gratis dimittantur. Duodecimo. Magnificos dnos comitem Stephanum Bettlen juniorem et Davidem Zolyomi, ad conditiones ipsis propositas, ita uti limitatae, ac in peculiari scripto compre­hensae, sigillisque et chirographis magnificorum d. d. Fran­cisci Miko et Sigismundi Lonyai firmatae sunt. acceptandas et praestandas dnus princeps ipsemet inducet. • Similiter etiam Haydones ditioni Trannicae subjectos inducet, ut nexus et confoederationes inter ipsos, ac Haydones ditionis suae Mattis et alios interessatos, remittant, relexent et penitus aboleant. Haydones etiam ditionis suae Mattis, unacum dno palatino, inducet idem d. princeps ad acceptandas conditiones ipsis etiam propositas, sub sigillis et chirographis magnificorum Francisci Miko et Sigismundi Lonyai scripto coraprehensas. Decimo tertio. Offert etiam d. princeps sese omni conatu interpositurum, ut capitanei et praesidiarii arcis Mun­kach fidei vinculo suae Matti Obstringantur; prout id antea quoque usu roboratum fuit. Sin autem praestare hoc nollent, suaque Mattas vel duus palatinus contra illos, aliam sibi ra­tionem ineundam duceret, dnus princeps nullatenus impediet. Decimo quarto. Inducet etiam d. princeps, inagni­ficum d. comitera Stephanum Bettlen juniorem ut capitaneus et praesidiarii omnes arcis Ecsed, suae quoque Matti fidei vin­culo sint astricti, juxta diploma pacificationis Posoniensis. Decimo quinto. Quibus omnibus praemissis per do­minum principem acceptatis et confirraatis, differentiae, con­trarietates et violentiae omnes, exindeque subsecuta qualia­cunque incommoda et damna, quae inter suam M. Caesaream, ejusque subditos et dominum priucipem Tranniae, ejusque pa­riter subditos, ab initio hujusce praesentis motus, in partibus regni Hungariae superioribus hucusque exorta sunt, penitus sopiantur, oblivionique perpetuae, tam per suam Mattem cae­saream, quam etiam alios suos subditos tradantur. Decimo sexto. Sua Mattas caesarea,pro innata sua benignitate dorainum principem in peculiarem suam protectio­nem recipit et assumit. Neque eundem haederesque et posteri­tates ipsius utriusque sexus universos, bonaque eoruiulem et

Next

/
Oldalképek
Tartalom