Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

seque posthabita omni alia defensione sibi gratiae nostrae inniti velle respondit. Quibus omnibus bunc in modum agitatis postulavit tandem antelati directoris procurator a nobis contra praedictum incattum tamquam in defensione sui suc­cumbentem universisque regni statibus judicium et justi­tiam elargiri. Verum quia prout ex praemissis informaba­mur praememoratus director noster praefatum Martinum Szombathelyi incattum in conspectum nostrum universorum­que statuum sisti curasse, eundemque incattum contra digni­tatem nostram statuumque regni publicam in aulis magno­rum reguni et principum pernitiosa consilia agitasse, nocivas practicas exercuisse, diversas clandestinas legationes obivisse, totoque suo posse tranquillitatem regni publicam pertur­bare conatum fuisse, ac proinde eundem tamquam publicae pacis perturbatorem a jure statuta poena condemnare postu­lasse proposuisse, praescriptum autem incattum adversus ista omnia respondisse sese super praemissis omnibus suis excessi­bus gratiam nostram specialem recepisse, eumque sic adver­sus actionem praememorati directoris nostri tutum et seeu­rum esse ; praefatum e contra directorem nostrum replicasse, gratiam nostram illi suftragari minime posse, ob id maxime, quod gratia nostra illi certis sub conditionibus fuisset elargita et quia conditiones illas violasset, violata eo facto et gratia nostra per ipsum foret juxta regulám juris: violatis conditio­nibus, violantur et pacta. Ac proinde ipsum incattum in priora sua delicta reincidisse, meritoque puniri posse compe­riebatur manifeste. Propter quod praefatus Martinus Szom­bathely incattus pro praemissis suis enormibus excessibus, consiliis utpote pernitiosis in aulis externorum principum agitatis, exercitis practicis ac susceptis ac obitis diversis pesti­feris legationibus contra dignitatem nostram statumque regni publicum patratis, juxta actionem et propositionem directoris nostri ex decreti Tripartiti par. 1. titul. 14. factam in nota perpetuae infidelitatas perpetua scilicet amissione capitis, uni­versorumque bonorum suorum mobilium et immobilium ubi­vis intra ambitum hujus regni nostri Transsilvaniae et par­tium regni Hungáriáé ditioni nostrae Transilvaniae subja­centium fisco nostro applicandorum convinci et aggravari habere nobis praefatisque statibus et ordinibus regni no­biscum in discussione et examine praesentis causae consti­tutis et existentibus cernebatur perspicue. De quorum consi­lio praematuro et sana deliberatione nolentes praetitulati Martini Szombathelyi incatti praemissos suos enormes exces­sus, consilia utpote pernitiosa in aulis externorum principum agitata exercitas practicas ac susceptas ac obitas diversas

Next

/
Oldalképek
Tartalom