Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

concedatur ad vitandum tarnen extraneorum dolum qui contin­gere posset, aequitatem et rationem suadere, ut qualitas et conditio rerum. quae adducendae vel rursum devehendae essent, pro usu suae serenitatis specificentur, suaque Mattas quotie-> id futurum est. de salvi passus litteris concedendis requisita, idipsum semper juxta qualitatem et sortem rerum et mercium benigne largitura est. Atque haec erant, quae praelibato suae serenitatis inter­nuntio circa puncta nomino ejusdem principis suae Matti re­praesentata sunt, ut ea suae celsitudini referre et proponere babeat, declaranda erant. Cui in reliquo sua Mattas gratiam et clementiam suam benigne offeret, eidemque benignitate sua propense manet. Kívül: Decretum datum internuntio principis Bettlen Gregorio Ormankeozi, dum dimitteretur Praga in festo omnium Sanctorum anni 162 7. Az egész Fercnczffi irása. (A »Jászai-féle gyűjtemény«-böl. Nemz. Múz.) XL. 1627. oct. 22. Ujabb limitatio. Gabriel dei gratia, sacri Romani imperii et Transsyl­vaniae princeps, partium regni Hungáriáé dominus, Sicu­lorum comes, ac Oppuliae Ratiboriaeque dux etc. Limitatió 1627. (egykorú kézírati bejegyzés.) Fidelibus nostris universis et singulis illustrissimis, specta­bilibus, magnificis, generosis,egregiis et nobilibus, strennuis, agi­libus, et prudentibus et circumspectis comitibus, vicecomitibus, judicibus nobilium, capitaneis, vicecapitaneis, centurionibus, de­curionibus, militibus, item tricesimatoribus, teloniatoribus, in­stitoribus, mercatoribus ac quemvis quaestum exercentibus, necnon civitatum, oppidorum et villarum judicibus et recto­ribus, civibus et incolis, cunctis etiam aliis cuiuscunque status et conditionis regni buius nostri Transylvaniae, sed et aliis externorum regnorum, provinciarum et ditionum bominibus, commertia emptionum, venditionum, aut aliorum quorumcun­que pactorum et contractuum exercentibus, quos videlicet in­frascriptum tangeret et concerneret negotium, salutem et favo­rem nostrum. Cum nos singulari paternoque erga curae nostrae a deo subiectos populos affectu ducti, nihil unquam antiquius habuissemus, quam ut eis optata tranquilitatis aura restituta,

Next

/
Oldalképek
Tartalom