Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
KRDKLYI 0RS5!AGGYUI-KSEK. posterum ausa et occasio praesciudatur actionibusque ministrorum nostrorum modus praescribatur. Similiter et quoad praefati regni palitini vezirio Budensi datam resolutionem benigne demandavimus, uti prout res acta esset, Dil. Yrae ipse palatinus diffuse perscriberet, neque dubitamus, quin ea moderatione processerit, ut contra Dil. Yram minus sincere, aut Transylvauiae ipsi quippiam in praejudicium et detrimentum haud quaquam egisse comperiatur, proindeque de ipso bene contentam futuram, et in iis quae beneficio mutuae conjunctionis et foederum conservandoruni stabilimento deservitura sunt, Dil. Yram ut inviolabiliter colantur observenturque sincero affectu procuraturam, quod ipsum ut ex parte subditorum quoque nostrarum constanter praestetur, nos omnino procuraturos offerimus. In reliquo Dil. Yrae firmam valetudinem et prosperitatem comprecantes. Datum in arce nostra regia Pragensi die 22. mensis Octobris. Anno Dni 1627. Kiviil: Fereuczffi kezdvel: Principi Bettlen. De Lustrier et aliis. (A »Jdszai-fele gyujteraeny«-bol. Nemz. Muz.) c) Bethhlen Gdbor lcoveUml adott hirdlyi vdlazz fogahua ndnya, 1627. november 1-jerol. Sacratissimae caesarea regiaeque Mattis et dni nostri clementissimi nomine egregio Gregoris Ormankeozi serenissimi principis Grabrielis sacri Romani imperii et Transylvaniae principis etc. secretario ac ad praefatam suam Mattem ablegate internuntio significandum. Praelibatam suam Mattem benigne et sufficienter intellexise ea, quae ex ordinatione et praescripto praetitulati principis exposuit illaque singillatim etiam scripto coniplexus suae Matti exhibuit, ad eaque punctatim subsequenti modo sese clementer resolvit et declaravit. Primo quidem quo ad accusationem et querimoniam contra agentem suae Mattis Constantinopolitanum Sebastianum Lustrier, quandoquidem peculiari scripto et exaratis ad suam Mattem litteris serenissimus princeps fusius ea complexus sit, sua Mattas quoque scripto suae Serenitati responsum dare dignata est: quod quidem suae Mattis responsum per ipsum internuncium suae Celsitudini exhibendum erit. Quod ad petitas patentes litteras et alias recommendationes pro nepote suae Serenitatis comite Petro Bethlen, qui nunc Lugduni Batavorum studiis operam navat, ad diversos Euro-