Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

428 SRDKLYI ORSzAGUYUL£yE«. Princeps Bettlenius non contentus liaccon­clusione coniniissarioruiu utrinque, modo se­quenti se resolvit categorice. Ex rationibus, quod neque sua Mattas, neque ipse in suis ditionibus pro alio, quani pro se tricesimam exigere per­mittat, quod alioquin etiam non expediret et neutiquam aequum esset, ut alter principum alterius principis proventus sibi vendicaret, 7. autem comitatus sunt ipsi cum plenariaju­risdictione et proventibus fiscalibus dati. Hoc fundaraento po­sito duo media proposuit eligenda. 1°. Utrerum ex ditione prin­cipis quaestus gratia educendarum tricesima ipsi cedat; e con­verso ex ditione suae Mattis educendarum cedat suae Matti, et sic regnum non onerabitur duplici tricesima. De rebus vero ad proprium usum utrinque eductis nulla tricesima pendatur; modum rei hujus cognoscendi ponit, si in ditionibus alienis inspectores constitui possent, quibus bujus rei suspectos investigare liceret, si tamen hic modus cognos­cendi esset difficilius, jurent tales suspecti, quocl res aducendae ad proprios usus pertineant. Aliud medium. Ut a rebus, quae ex ditione suae Mattis evehuntur, ac quae iterum per principis ditionem transferun­tur, cujuscunque nominis aut rei sint, unam medietatem tricesi­mae suae Mattis, alteram vero principis in ditionibus suis exigi faciant. Tandem ita conclusum est, ut de bobus, vinis el aliis merci­bus ad proprios usus per quoscunque in regno comparatis et de­vectis, nujja tricesima utrinque pendatur, comprobatis tamen id sufficientibus testimonialibus. Deinde ut princepsde pecoribus ex Trannia aliisque suis ditionibus per regnum Hungariae extra regnum educendis flor. unum cum dimidio accipiat; a singulis vero vasis vini sive im­mediate, sive successive ex locis depositionum educendis per­cipiat flor. 2. Ad hoc vero in locis tricesimarum suae Mattis, per quae loca vini eductio in extera regna fieri consvevit, pecu­liares perceptores intertenere possit, qui praescriptos 2. flor. in usuali atque currenti moneta percipiat, qui per administrato­rem proventuum suae Mattis necessitate requirente promove­bantur et adjuvabantur. Haec conclusio fuit sigillata per utriusque partis com­missarios in oppido Tokaj, die 19. Maj. 1627.

Next

/
Oldalképek
Tartalom