Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
3. Tokaium euntes commissarii s. M., absentibus adhuc commissariis principis, nullo bonore excepti sunt, sed simpliciter tantum absque ulla exceptione ad sua hospitia condescenderunt. 4. Tertio post die appulentes commissarii principis Tokaium, non salutatis adhuc commissariis s. M. postularunt illi a s. M. commissariis, ut vellent ascendere ad domum principis pro tractatione deputatum. 5. Comissarii s. M. nequaquam ascenderunt, sed exprobraverunt commissariis principis, quod indigne excepti essent et tractarentur, non juxta aestimationem s. M. 6. Die sequenti commissarii principis miserunt capitaneum arcis Nicolaum Abaffi ac comendantem s. M. cum potioribus arcis officialibus ad salutandum eos, nomine ipsorum, qui resalutati sunt. 5. (sicj Si convenerunt ad domum principis locum tractatus, commissariis principis illis obviantibus, qui salutati deducti sunt ad domum seu conclave satis honestum. 6. (sic) Ibi facta prius congratulatione exhibitae sunt credentionales principis per eius commissarios caesareanis, qui operam suam diligentem obtulerunt in iis, quae juxta diploma rectificanda et effectuanda sunt. 7. Egerunt omnia scriptotenus, licet commissariis s. M. verbotenus agendum ; duntaxat urgebant aliis contrariantibus, et conveniebant saepius, principis commissarii omnia ad principem remittentes. 8. Interea formam juramenti et reversalium cornmissarii caesaris composuerunt adjunctisque quibusdam supplicationibus cum intercessionalibus eorum, exhibuerunt commissariis principis, ut pro ipsorum autoritate interim illa effectuarentur citra jacturam temporis. 9. Plenipotentiales commissarii Bettleni a commissariis s. M. postularunt prius, quae et ostensae sunt. Post et caesaris commissarii ab iis suas plenipotentiales petierunt, quae quidem productae sunt, sed erant multorum verborum famagine contextae, et ad calcem literarum ad instructionem quandam restrinctae; ex effectu tractatus facile cognitum fuisse per easdem commissariarum principis autoritatem praecisam fuisse, nam facilius fuerit aquam e saxo et pumice educere, quam ipsos ad effectuationem deducere, quoniam nihil plane effectuabant, sed a principis resolutione praestolabantur. 10. Post haec primo suas difficultates exhibuerunt, post comrnissarii s. M. postulata sua omnia jam antea exhibuissent. ') Oldalt; Plenipotentiarii commissarii principis Bettlen.