Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

Mattis ab aniio 1619. per nos inscripta, sive per nos, sive per alios possessa restitn faciemus; pagi tamen Szeplak, Apathi et coeterornm pagornm illuc spectantium eam partem, quam capitulum Strigoniense ad rationem seminarii Tliymaviensis possedit ea conditione vita nostra durante tenebimus, ut annis singulis ad festum Sancti Georgii quingentos florenos arendae nomine capitulo Strigoniensi solvemus. Hoc tamen circa bono­rum istorum restitutionem excepto, quod qui medio tempore cum modernis possessoribus contractum aliquem ineundum duxerunt; ii non vigore hujus assecurationis, sed via juris bona sua acquirendi habeant facultatem, prout assecuramus quoque et affidamus suprafatos domiuos plenipotentiarios in verbo nostro principali bonaque fide nostra praesentium per vigorem. Datum Leuchoviae die vigesima octava Decembris anno Dni Millesimo Sexcentesimo vigesimo sexto. Gabriel m. p. (P. H.) Stephanus Kowaclioczy cancellarius m. p. (A Jaszai-fele gyujtemenybol. Nemz. Muz.) I) Generalis amnistia. Nos Ferdinandus etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod cum in motibus intestinis, quibus noviter regnum istud nostrum Hungariae defiagravit, nonnulli regnicolarum partibus dni principis Transylvaniae adhaerentes ditiones nostras invasis­sent, quia tamen pro singulari nostra erga regnum nostrum Hungariae paterno affectu, miserationeque innoxiae plebis, quae bellorum calamitatibus atteritur, pacem rursus cum dicto dno principe redintegrare, quam armis rem decernere maluimus; idcirco ex innata nobis clementia, accedentibus humillimis et instantissimis dictorum regnicolarum petitioni­bus, in eam, quae sequitur, concessionem, indulgentiam, ac admissorum oblivionem perpetuam benigne condescendimus. Quod nimirum amnistiam, et oblivionem generalem omni­bus statibus et ordinibus septem comitatuum dno prin­cipi concessorum, aliisque omnibus, qui ex praescriptis dno principi hisce motibus adhaeserunt, aut ratione servi­tii et famulatus eidem obstricti ante hos motus fuerunt, omnium eorum, quae a die prima mensis Septembris a. 1626. usque modo hinc inde gesta, commissaque fuerunt, benigne concedimus, ita quod omnes caedes, rapinae, spolia, castrorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom