Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

XXVIII. 1625. jun. 18. Betlden Gdbor Sennyey Istvdnhoz Rdczey lciivetsege ugy&bcn. Quo ad negotium relationis Yalentini Rechyey de iis, quae in missione ad principem Betlen peregit; sunt litterae principis ad dnum cancellarium per modum responsi datae, quae sic habentur, propria manu scriptae. Praemissis praemittendis. Alba Julia 18. Junii 1625. Internuncius suae Mattis Valentinus Rechyey die Martis de sero advenit. Mercurii die ad audientiam admissus, de negotiis, quibus S. M. nobis man­davit, resolutionem dedimus, quae si juxta censuram nostram aliqua in parte locum non videretur habere, amanter roga­mus, nomine nostro excuset apud S. M. Nam nos ad consilia danda, vel etiam duntaxat ad declarandum nosmet nimis in­sufficientes agnoscimus. De dietae promulgatione et celebratione fortassis discur­sum habere potuissemus, siquidem animadvertuntur quales considerationes, inaudiendo regnicolarum multas querimo­nias de aliquibus punctis, quod necdum effectuati fuerint hactenus, ad quae S. M. clementer sese obtulerat; verum negotia ejusmodi cum nos non concernant, et S. M. quoque non aliud, quam ut tenuem intellectum nostrum de tempo­ris et commoditatis ratione perscribendum, nos quoque ad hoc nos accommodavimus. Decreti editionem de melioratione monetae si S. M. adhuc distulerit, certo intelligimus, quod omnis status prae­sertim autem plebs, quae Turcis dedititia est, vel mancipia fient, aut loca domiciliorum deserere debebunt. Nam etiam pecuniam Cremnicensem jam accipere nolunt; censuram nos­tram superinde jam antea etiam binaria vice suae Matti per­scripsimus per servitorem nostrum Ladislaum Bornemisza, Nobis videretur, ut in illa liga cuderetur, quemadmodum tem­pore Rudolplii in celebrata diaeta cusio demandata fuerat, fuit autem 5 lotonum, moneta illa apud omnes grata fuit et currebat indifferenter in Polonia, Viennae, sic intelligimus, inter Turcas etiam usque ad Nandor Albam, ut utraque Vala­chia. Hoc pacto neque fiscus pateretur magnum damnum, monetam autem hactenus cusam commutare deberent in domos aerarias tollerabili modo, ita uti sua Mattas quoque haberet inde aliquod lucrum et etiam qui administrarent, non nimium

Next

/
Oldalképek
Tartalom