Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

1625. MARCZ. 21. APR. 15. 253 et pormansione regni ac gentis emolumento absque aliqna cujusvis noxa adhibere et procurare intendit ipsum quoque principem jure merito probaturum. Quoniam vero etiam ex consulto et suggestione ipsius principis debito loco babitum fuerit illud. ut in omnem eventum et bonum ob respectum sua Mattas in hac ancipiti adhuc rerum constitutione, omnibus modis confiniis et ditionum suarum partibus provideat, utpote milite, munitione et aliis, pro defensione et propugnatione necessariis; animadvertens sua Mattas statum tractationis Turcicae, de qua ne quidem ipse princeps satis certa et tuta polliceri potest, in incertitudine versari, perspectumque habeat noxium ejus intentum, dummodo commoditas sibi offeratur, censuisse S. Mattem benigne id omnino eidem incumbere, ut regno suo de tuta ratione prospiciat, etiam publicis regni con­stitutionibus pro tali defensionis et propugnationis mediis dispiciendis et procurandis (in casu nimirum necessitatis et periculorum formidine) suffragantibus; quod itaque aliqua manus externi praesidii in arcem Szendereo collocare debue­rit, secuta sua Mattas cleinenter et bonum principis consilium et statuturn regni maturius exequendum suscipere noluit, ut negligatur, necessitati regni et bono ejusdem statui consultum esse volens. Curam attamen sese super eo negotio habituram benigne intimat; et interea dum de tali praesidio clementer ulteriorem ordinationem faciat, commissura est ne per insolen­tiam aliquam injuriis aut damnificationibus molestiam ullam cuipiam inferant, sed in officio et stricta disciplina conti­neantur. Ratione 30. m. flonerum, jam antea sua Matte per be­nignas litteras principis significasse, eam summam in promptu esse, non aliud requiri, quam ut ordinatio principis habeatur, quo loco et ad cujus manus per officiales suae Mattis admi­nistretur. De restauratione et reparatione ruinarum in fortalitiis Zattmar, Tokay, Kallo et Onod sua Mattas benigne se decla­rat et annuit, ut ejus quoque negotii cura et emendatio susci­piatur; priusquam tamen operi manus admoveri queat, neces­sarium cerset sua Mattas, ut de statu et qualitate ejusmodi locorum relationem habeat, uti pro requisito defectuum etiam ordinatio ad restaurationem limitari ot injungi possit. Quo­circa peculiarem architectum egregium Felicem Floriani sua Mattas isthuc amandandum dec.revit, cui etiam pro perlustrn­tione commodius exequenda egregium Georgium Hoffman (titulus) adjunxit: erit in arbitrio ipsius internuncii convenire cum dicto architecto num jam statim una secum ipsum profi­cisci vult, aut ut eum subsequatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom