Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
230 ERDKLYI ORSZAfiG YULESEK. riensis, Trincliinensis (igy!) Barsiensis, Zoliensis, Tkurociensis et ea omnia, quae ad rationem suae Mattis sunt, in eo statu, <luo temporum durationum termini prima constitutarum et secundaria vice prorogatarum induciarum fuerunt, permanere debeant, neque in iis jus aliquod possessionis, fructuumque utilitatum et reddituum usurpatione praetendat, aut exigi faciat, sed penitus et totaliter ab iis abstineat et abstineri faciat. lleliqui autem comitatus Ultra-Danubiani et ea omnia, quae ad rationem suae serenitatis sunt, similiter in eo statu, quo tempore durationum termini prima vice constitutarum, et postmodum secunda vice prorogatarum induciarum fuerunt, permanere debeant et ad hujusmodi modernae prorogationis termini induciarum confirmationem, litteralia instrumenta necessaria per commissarios utriusque partis sub ipsorum sigillis et subscriptionibus emanentur. Habito vero postmodum a sua serenitate tanquam principali diplomate, prioribus litteris inducialibus conforme super moderna extensione induciarum ac praedictis suae Mattis caes. atque regiae dnis coinmissariis praesentato, sua quoque Mattas conforme diploma superinde datura est. Quam quidem prorogationem termini induciarum ad praescriptum usque tempus, nos ex parte suae serenitatis tanquam commissarii ejusdem, per praesentes validam, vigorosam et omnimodo sufficientem declaramus, constituimus et pronunciamus, et interim utriusque partis commissariorm litterae, q uoad observatarum induciarum efficaces habeantur, non secus quam si a principalibus emanatae fuissent. Harum nostrarum vigore et testimonio litterarum, manuum nostrarum subscriptionibus et sigilli appositionibus munitarum. Datum in civitate Vienna die vigesima quinta mensis Marty Anno Dni Millesimo Sexcentesimo vigesimo quarto etc. P. H. Wolphgangus Kamuthy m. p. P. H. Joan. Bornemisza. m. p. (Jcgi/zet: A uevek az eredetibeu egy sorbaii vaniiak.). (A »Jaszai-fele gyujteme'nybol«. Nemz. Miiz.). A Bethlen reszin Uvok szdmdra tervezett kegyelemlevel. 1624. dpr. 12-rol• Nos Ferdinandus secundus etc. Memoriae commendamus tenore praesentium signilicantes quibus expedit universis. Quod P. H. Steph. Kassay m. p.