Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

224 F.RDKT.YI OBSZAGGYi :I,Ksr,K. tendi, aut ante vel post induciarum termini expirationem iis­dem facultas permittetur. Insuper condigna et sufficiens eos in tectum et ditiones serenissimi principis deducendi comitiva, a sua Matte ordinabitur et adjungetur. 4. Si quando vero serenissimus princeps quosvis fami­liares suos, cursores, nuncios, aut alios quoslibet Viennam Austriae, viceversa dni etiam commissarii ad suam celsitudi­nem serenissimam familiares nuncios et cursores suos expedire voluerint, id illis liberum et absque omni impedimento fiat, passusque liber tam eundi quam redeundi illis per suam Mat­tem concedetur. Quae omnia sua Mattas in verbo suo caesareo et regio, bonaque fide christiana observanda promittere be­nigne dignabitur. Nomina dnorum commissariorum suae serenitatis jam ad suam Mattem destinatorum, spectabilis et magcus Wolft­gangus Kamutbi de Szent-Laszlo suae serenitatis consiliarius et comes comitatus Thordensis, sedisque Siculicalis Vdvarhely capitaneus ac universorum Siculorum generalis, generosi item Stephanus Kassai de Kolosvar, regni Transylvaniae protho­notarius et Johannes Bornemisza de Szendero certorum mili­tum capitaneus et consiliarius. (A Jaszai-fele gyujtemenybol). b) A megbtzo levdl. Gabriel stb. ac Oppuliae Ratiboriaeque Dux etc. Notum facimus per preesentes, quod propter sopiendos qui superioribus mensibus in regno Hungariae emersere mo­tus optataeque tranquillitatis securitatem restituendam ad tractatum pacis cum S. C. Regiaque Matte certos commissa­rios, ut puta fidelem nostrum sincere dilectum splem et magn. AVolfgangum Kamuthy de Szent Laszlo consiliarium nostrum et comitem comitatus Thordensis ac sedis Siculicalis Udvar­liely capitaneum; necnon universorum Siculorum nostrorum generalem, item generosos Stephanum Cassai de Koloswar, per regnum nostrum Transylvaniae prothonotarium et Johan­nem Bornemisza de Szendero certorum militum nostrorum capitaneum et consiliarios in civitatem Yienensem ablegan­dos voluerimus. Idcirco iisdem cum deputatis ad dictam civita­tem suae Mattis commissariis juxta instructionem a nobis da­tam plenariam et omnimodam ea quae ad publicum pacis com­modum spectare videbuntur proponendi, agendi, tractandi et concludendi permittimus facultatem, assecurantes universos et

Next

/
Oldalképek
Tartalom