Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
1623. okt. 10.—1624. VEB. 2. 199 intimationes, qnae nornine Dni palatini praesentarunt, benigne intellexisse; pro eorum itaque nunciorum expeditione et ex principalem suum remissione eisdem resolutionem suam praesenti scripto clementer declarare voluit. Funestam itaque lianc et ultimum exitium secum tralientem armorum expeditionem, quibus denuo infeliciter regnum Hungariae et aliae vicinae provinciae concussae sunt S. C. Regia(|ue Mattas commiserantibus oculis contemplans, qualiter kocce belli incendium motum inductis in christianitatem per principem Transylvaniae penes suam Hungaricam militiam etiam Turcarum Tartarorum et aliarum peregrinarum nationum numerosis copiis, tali veliementia omnes partes occupavit et universa uno quasi ictu dici patuerint, et conflagrata et siquidem direptionibus, depopulationibus, exustionibus in diram captivitatem Turcarum et Tartarorum miserae plebis christianae, quae cum dispendio aeternae salutis sub intolerabili jugo barbarico gemere debet, abductione, caedibus, et aliis immanitatibus facinoribusque Hungariae et adjacentium provinciarum facies adeo deformata et foeda conspicitur: quae omnia praefata S. C. Regiaque Mattas tanto majori cum admiratione percipit regno et ditonibus suis per subitam irruptionem et hostilitates mala isthaec illata esse, quod nullam penitus occasionem et ansam vel suspitionem alienam sinistrae alicujus voluntatis a parte Suae Mattis praebitam fuisse, palam et manifestum est. Attamen liis omnibus judicio et temporibus aliis relictis, pietate et clementia paterna desiderans et intendens Sua Mattas inconvenienciis his remedium fieri ex benigtate et paterno affectu suo, miserata tantam cladem christianitatis et vastitatem provinciarum et evitandam ulteriorem sanguinis christiani effusionem, ac innoxiae plebis in diram et vel morte ipsa duriorem barbarorum captivitatem aliaque incommoda et inconvenientia, quae ex mutua impetitione oriri possentque clementer contenta est, ad pacis tractationem remittendo, sese ad benignam suam declarationem et resolutionem ipsi domino palatino jam antea intimatam, ut prosecutioni ejus, quo meliori, proficuo et efficaciori modo intendere satagat: in sua quidem Matte nihil defuturum, quae conclusa et stabilita pace pro efficaci et valida ejus confirmatione requisita fuerint, ut et ipse princeps et quivis alius sufficienter assecuratus esse queat. Quod quidem studium sanctae pacis temporendae, ut eo felicius instituatur, temporis rationem debitam procurandam esse necessitas requirit, ut et securitas adsit et commoda ratio ad pertractanda ea, quae pacis et tranquillitatis fuerint,