Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)

20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok

ablegandos constitui. Sed eum terminus commissariorum Mat­tis Yrae illuc adventui destinatus utpote vigesimus quartus dies hujus mensis adeo brevis sit, ut id impossibile plane factu videatur, quo ad eum mei. qui aetate autoritateque ad tantam rem idonei a me delecti sunt, eo pervenire possint: si qua in hac re mora intervenerit, nullam aliam hujus rei causam, quam brevissimi temporis spatium locique abhinc longius dis­siti statum, et literarum Mattis Yrae tam serum ad me adven­tumMattas Vra benigne ut intelligat necesse est, Dabo tamen operam, ut quantum fieri poterit, ii absque omni mora hinc profecti quam celerius eo appellant. Si vero Mattis Vrae dele ­gati prius illuc pervenerint, ne tantula iis mora gravis sit aequum est, cum hae justissimae rationes id maxime requirant. Reliquum est, ut junctis precibus rursus Deum optimum ma­ximum precer, ut Matti Vrae eum animum addat, quo optata tranquillitatis media pro nominis sui divini gloria aftiictique orbis christiani commodis felicem exitum sortiantur, Vraque Mattas talem se toti orbi declaret, ut cum immortali sua in omnem posteritatem laude Mattem Vram vere parentem populi sui, publicaeque pacis conservatorem omnes agnoscant. Cui post oblata omnis sincerissimae voluntatis meae signa, vitam felicem, diuturnum et tranquillum imperium exopto. Datum in civitate mea Claudiopoli die 19. Augusti anno dni 1623. Mattis Vrae Caesareae et Regiae servitor observantissimus Gabriel m. p. (A »Jaszai-fele gyujtemeiiy«-bol. Nemz. Muz.) b) A mcnedek lerel feltetehj. Signatura, de qui bu s S uae Ma11 i s Cae sa­r e a e e t Ii e g i a e c o m m i s s a r i i Novizolium a b 1 e­gati viceversa assecurandi erunt. 1°. Quod per nullam viam modum et quaesitas rationes per quosvis principi subditos, militiae deditas personas aut aliter qualitercunque damnum, nocumentum aut injuriam inferri concedet aut faciet. 2°. Quod extra vel intra civitatem similiter libera tra­ctandi, agendi, proponendi et concludendi facultas fiat, neque in persona vel rebus molestia procurabitur aut causabitur. Dato super eo mandato tam commissariis suis quam etiam interessatis quibusvis, aut a quibus injuriae alicujus illatio reformidari posset.

Next

/
Oldalképek
Tartalom