Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 8. 1621-1629 (Budapest, 1882)
20. fejezet: 1622-1629 - Törvények és irományok
1G23. JÚL. 9. 147 tes, eiindem cursorem cum aliis sex equitibus iterum obviam habuimus, qui nos ad dispositum hospitium deduxere. Hie quoque dies quieti et praeparamentis datus est. Postero die, qui erat divo Ladislao sacer, cancellarius principis medio secretarii ejusdem praemissa salutatione audientiam ad horam octavam nobis designatam esse significare curavit jussu principis. Quocirca praeeuntibus aliquot primariae nobilitatis viris curru principis vecti cum in conspectum principis venissemus salutatione praevia gratiam, benignitatemque Mattis Vrae Caesareae atque Hegiae erga principem, propensum item in continuanda sancta et salutari pace aninium et quod Sacrma Mattas Vra non dubitet, uti quideni par est, ipsum quoque principem tam piae ac paternae Mattis Vrae in fideles suos, praesertimque aftiictum Ungariae regnum ac totam christianitatem curae et sollicitudini majori affectu et zelo responsurum, fusiori oratione declaravimus. Causa postea et fine internunciatus nostri proposita credentionales Mattis Vrae decenter porreximus. Quibus elevato pileo, osculatisque manibus reverenter acceptis, ac tandem etiam perlectis salutationem nomine Sacrmae Mattis A rae factam dignissimo honore se prosequi velle, pro ea benignitate, quam medio nostri Mattas Vra erga ipsum declarasset, obligatum fore Matti Vrae vita comite et quicquid ad dignitatem honoremque Sacrmae Mattis Vrae domini sui clementissimi augendam pertinere cognoverit, diligenter facturum respondit. Quum vero ipse tam anno superiore tempore diaetae Soproniensis per primarios suos legatos, quam currenti quoque misso ad Sacratissimam Mattem Vram servitore suo nobili viro de certis quibusdam punctis diplomati Niklspurgensi contrariis debito modo complanandis, ne pax et tranquillitas regni perturbaretur Mattem Vram demisse requisivisset, Mattas porro Vra ad internuntiorum suorum ad se expediendorum adventum finalem resolutionem et complanationem distulisset, libenter se auditurum, quid in eo genere Mattas Vra medio nostri decrevisset, quo et ipse in iis, quae secundum suum judicium diplomati contraria viderentur per Mattem Vram contentatus, quietem toti christiauitati utilem et necessariam fovere et augmentare queat; esse enim constitutum apud se omnem lapidem prius conservandae pacis studio inovere, quam manum ad arma movere, dum modo conditionibus Niklspurgensibus ex parte Sacrae Mattis Vrae satisfiat. Nos cum nihil in Sacra Matte Vra quoad effectuationem praefataruni conclusionum Niklspurgensium desideratum esse subjecissenuis, quin a parte quoque ipsius principis plura et