Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

cancli; et alioquin incommoditas illa habeatur, quod aedes pro necessitate hospitantium commodae non sint, neque locus cinctus sit, Ita quidem est, quod vicinitate locorum conside­rata Tyrnavia eo casu opportunior foret. Illud tamen etiam difficultatem videtur hahere, extra lioc enim quod Radulius cum suis istliic moretur, plerique mercatores cives in civitate habitent, qui mercaturas cum Budensibus exercent, incessan­terque huc illuc commeant; hoc quoque suspitionem moveret et homines perversi facile inducerentur, ad inconvenientia quaevis efficiendi. Illa vero tria loca iam alias nominata extra periculum harum inconvenientiarum sunt: a Turcis namque magis dissita existunt, et ob hoc non ita pervia sunt, facilius in eos si forte illuc transire pertentarent, per bona siquidem et possessiones regnicolarum transeundum esset, invigiliari posset, Stabit nihilominus in clementi suae M ti s arbitrio, queni denominare dignabitur locum. Circa illud punctum, utrumet quomodo per intermediam seu tertiam personam cum Betlileno agendum sit, quandoqui­dem Suae M ti s dignitati derogaret, si ad similia per iuternun­cium tractanda, ipsique Bethleno explicanda commissio aperte a sua M t e data cognosceretur: secreto itaque id fieri deberet, destinataeque per suam M te m personae, quae fidelitate synce­ritate et dexteritate probata esset, committendum, ut iuxta instructionem sibi dandam, veluti motu proprio, meritis ratio­num, in primo scripto compraehensarum, negotium lioc apud Bethlemum ageret. Rerum qualitate is cognita, menteque Bethlemii perspecta, de quibusvis necessariam suae M l i repor­tare poterit informationem. Hic vero internuncius excedenti­bus iam e provincia commissariis Transylvanorum istliuc abire deberet, ut medio tempore, dum illi ad conventum adventarent interea ista perficerentur. Admonendi itaque eruut d mi s supre­mus capitaneus Zathmariensis, aut in eius absentia vicecapi­taneus, ut de adventu illorum praemoniti, confestim suam M te m edoceant. Casu illo quocl si Bethlemus irritura reddere conaretur tractatum, vel alias quasvis pro inquieta et inconstanti sua meute exorbitationes committeret, securitatem regno pro cele­ritate brevitateque temporis non aliter procurari posse vide­tur, quam si bene munitis praesidio Zathmariensi ac aliis ultratybiscanis fortalitiis in opposito Transylvaniae sitis, dili­gentiores excubiae fiant, svpremi capitauei sollicite vigileut, omnium ctiam lenium motuum initiis attendant, exploratores etiam passim iu necessariis locis liabeantur; doniino palatino quoque mandato suae M ti s iuiungendum, ut is pro officio suo, huic rei intendat, hostiliaque si que forte in regui malum

Next

/
Oldalképek
Tartalom