Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

Quemcunque autem exitum ambae tractatioues sortian­tur, non viclet sac. M ta s sua, quare neglectis illis quamprimum Hungariae diaeta maturari non possit, nec debeat, cum in omnes necessitates, quae innumerae sunt eius diaetae contri­buciones impendendae sint; unde d n i consiliarii hungarici facile colligant, quid suam M te m ad diaetam hungaricam primo quoque tempore celebrandam movere posset, cui pro innata sua in regnum illud affectione et amore coram praeesse per­cuperet, si d n i consiliarii modum aliquem invenire, suamque Mtem securam reddere possent et vellent, qua ratione conside­ratis illis circumstantiis decreto regio suo insertis id per­fici queat. Qui vero tunc temporis terminus celebrandae diaetae praefigendus, ut intra unius bebdomadae spatium diaeta tota­liter finiri possit, sua M ta s d noru m consiliariorum opinionem exquirit. Danum quod turcicum tractatum concernit, placet suae Mti dnorum consiliariorum hungaricorum, quam etiam in secundo suo scripto svadent per omnia opinio. Quod reliquum suae M ti s fideles regnicolae, tam incomi­tiis imperialibus, quam aliarum provinciarum diaetis antehac experti sunt, et citra dubium intellexerint, quam M ta s sua sibi curae defensionem, conservationemque regni sui Hungariae aliis postpositis semper habuerit, hoc ipsum ulterius, et quoad vixerit, quavis occasione, ut id quod ad regni istius salutem proficuum fore adverterit, promoveatur, facturam sese paterne offert, In quem finem si sua M ta s expediens fore compererit, ex eorum medio aliquos ad generalem regni Boliemiae diae­tam hoc scilicet nomine, ut contribucionis magis ibi magis­que urgeantur expediri et memoratam plenipotentiam in bonum suae M ti s et regni adhiberi sese ipsos mature certio­res reddituram, seque ratione commissariorum benigne reso­luturam esse. Postquam vero d u i consiliarii liungarici svadent tracta­tum transylvanicum quamprimum fieri possit maturandum esse, id quocl sua M ta s benigne approbat, dicm ad eum tracta­tum suscipiendum etiam ab iis nominari postulat. Et quoniam antehac semper in omnibus decretis, rescrip­tis et instructionibus assecuratio realis praestanda ab ipso Bethleno et provincia propterea requisita fuit, quod pacta conventa ab illis literis, sigillis et iuramento confirmata huc­usque neque praestita, neque servata fuerint: ideo sac. M tas sua informari quoque cupit, qualis et quomodo realis illis assecuratio iam magis et postulanda et urgenda sit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom