Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

138 EHDELYI 0R8ZAGGYULKSEK. motu imperatoris Turcarum uti asserunt, quod vel ex eo appa­reret, quocl Cassoviam usque nobilem transylvanum eidem chauzio addidissent, qui penes illum mansisset, et etiam reduxisset, Ubi cathegoricum ab ipsis responsum postulavimus, an a consortio et protectione totius christianitatis potius avelli, quam Turcae in aeternum mancipari cupiant, directe non respondent, nam pacem a Turca mercari et protectione, patro­cinioque eorum uti, diversa sunt. Quod enim de aliis regnis et provinciis pacem cum Turca alentibus afferunt, nullum ex illis nominabunt, qui Turcas contra christianos sollicitarent, armis illorum defendi peterent, quod ipsi detestando exemplo chri­stiani existentes aperte facerent. Quod arcem Yaradiensem loco realis assecurationis suae Mti dare negent, considerandum ipsis hoc loci esse, armis et milite suae M ti s illam ab obsidente Turca semel gloriose defen­sam esse, et nisi munitionibus, milite, aliisque impensis suae M ti s tunc provisa fuisset, certissimum Turcae subiisset domi­nium, quae nec in posterum a solis Transylvanis defendi pote­rit, si etiam omnes suas vires eo contulerint, qua per negli­gentiam et insufficientiam ipsorum amissa, caeca uti affirmant ipsimet futura est Transylvania, et in apertum ipsi caeci ruent exitium. Atque utinam si sanis consiliis aures obstruunt, soli Transylvani periculitarentur, sed pari vicinos etiam involvent periculo, liactenus a compluribus annis armis et expensis sua­rum M tu m, vicinorumque regnorum et provinciarum defensa stetit Uugaria et Transylvania, quae, si ipsi reiecerint, infida Turcarum protectione et amicitia sperato citius obruentur.Quod vel ex hoc testimonio unico deprehendere poterunt, sciunt in litteris foederis a Turca ipsis per modernum principem vivente Bathoreo transmissis, quod Athname vocant, solam Transyl­vaniam sine comitatibus, quos partes Ungariae appellant inclu­sam, et sibi praedae quamprimum se occasio obtulerit relictas. Num ergo salius foret suae M^ Yaradinum assignare, quam Turcae sponte cedere, quod etiam cum toto comitatu Bihoriensi, in quo situm est, per istam dimensionem Turcae relictum est, Ubi de legatis cum pleno mandato ad suam M te m remit­tendis modum et rationem reperire non possunt: meminerint ipsi initio quoque tractationis nostrae, hoc nos praecipue ursisse, hoc suam M te m postulasse, eamobreni legatos remis­sos esse, qui si nunc quoque absque illis remissi fuerint eos incassum laborare, suam M te m hoc facto offendere potius, quam placutum reddere, sicque sese penitus a consortio christiani­tatis sponte segregare velle.

Next

/
Oldalképek
Tartalom