Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)
19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok
1614:. JUL. AUG. 135 pagi ct aliae quaelibet clitiones exceptis illis, quae vigore praesentis reconciliationis d uo Bochkaio conceduntur, in manus eiusdem Suae M>is ex regnicolarum, priorumque dnorum et possessorum omnia cedeant, et resignentur. Item sequente hunc immediate paragrapho: Quod vero fideles Suae M ti s, nempe Balthasarum Kornis et Pancratium Senyei et alios omnes Transylvanos concernit, qui ob fidelitatem et iuramentuni suum Sacrae C. Rque Mti praestitum in Transylvania bona sua amiserunt, cum illi merito apud omnes hoc facto suo laudem potius, quam poenam aliquam mereantur, ipsisque d u o Bochkai adherentibus omnia sua restituantur, et oblivio omnium praeteritorum fiat, sua serenitas adhuc benigne insistit et requirit, ut hi quoque fideles Suae M*is idem ius sentiant et experiantur, atque ea per ipsos aut per alios possidere, aut vero illis eadem pretio competenti divendere ac alienare liceat. Aperta sunt haec pacificationis Yiennensis verba, et in Ungaria pariter ac Transylvania adempta bona aequaliter restituenda concludunt, et Transylvanos ad restitutionem obligant. Quod cum hactenus liaud praestiterint transactionem in hoc etiam puncto violarunt. Bona autem, ut reliqua omittantur, mei praefecti fuerunt Zekelhidiana, in quibus ego pro fidelitati M tu m Suarum anno ab hinc decimo a Bochkaio captus fui; bonis illis ab eo tempore etiamnum spoliatus, de quorum restitutione ad humillimam meam instantiam licet tam M ta s Sua, quam status et ordines regni Hungariae, illmus item d nu s palatinus ipsum Batliori et provinciales iuxta pactata Yiennensia requisiverint, restituta tamen ad hunc diem non sunt. Bona etiam Pereniana, cum d^o Lorantffi mihi quoque communia, contra eosdem articulos Yiennenses a Rakoczyo et Gabriele Bathori vaivodis Transylvaniae adempta etiamnum ab illis, quibus per eosdem collata et distributa sunt, possidentur. Quod de diplomata Bochkaio concesso adducunt, illud peculiare esse a statibus et ordinibus regni minime confirmatum, ideoque Yiennensi pacificationi generaliter a tot regnis et provinciis confirmatae praeiudicare liaud posse. Quod autem dicunt nova ista transactione Posoniensi sic determinatum de consecutione similium bonorum esse, ut quaelibet partium sua iura coram suo competenti iuclice iure mediante prosequatur; respondemus periodum istam referri debere, ad initium articuli septimi transactionis Posoniensis ex quo articulo excerpta est, ubi arestatio prohibetur, ne arestationes de debitis fiant, verum coram suis iudicibus partes conveniantur, occasionemque sollicitationis huius articuli Bathoreo et Transylvanis ademptas merces a Joanne Rennero