Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 7. 1614-1621 (Budapest, 1881)

19. fejezet: 1614-1621 - Törvények és okiratok

1614. JUL. ACG. 127 nem, quam nuper etiam cln> commissarii suae M ti s ut opinor in Transylvania audierunt, breviter attingam. Quod enim ad meam propriam personam attinet, si quando in eum statum Transylvania deveniret, ut necessario arma penes alterutram partem expedire cogeretur, sicut et alias feci pro conscienciae securitate, quid sentirem facile tunc ostenderem et christianum me declararem. Florente itaque dudum cum omnibus regnis et ditionibus sibi subjectis Hungariae regno, regibusque illius Budae habitantibus, cum Transylvania undique regnis, forta­liciis et praesidiis nationum, insigniter circumdata, et munita esset; cumque in iis oris ubi nunc Turcarum Tartarorumque diciones et magna praesidia Transylvanis immediate vicina sunt, regna inquam ad Hungariam pertinentia, Lodomeriae, Bulgariae, Ramae etc. Banatus Severiniensis, Nandor Alba, cum multis ab utraque Danubii ripa fortaliciis; hinc Tomos­var, Gyula, Chanad, Szolnok etc.; illinc Neszter Alba, Achil­leia, Tegenie etc. Hungarorum et aliarum gentium Christia­narum praesidia maxima essent disposita tantis licet circum­specta munimentis praeter proprias etiam vires, non poterat tamen effici, quin saepe Turcarum iugentes copiae, praeter­gessis praedictis regnis, fortalitiis, praesidiis in ipsam Transyl­vaniam irrumperent, ac plurima quandoque millia captivorum illinc educerent vastata provincia. Omissis priorum temporum exemplis et ex multis pauca attingens: cum Joannes ille Hun­niadinus clarissimus et nuuquam satis laudatus regni Hunga­riae gubernator in ipsa Transylvania cum Turcis manus con­seruit, ac ab invicem magnas clades acceperunt aliquoties. Sed neque illius magni gubernatoris magnus filius rex Mathias cavere potuit, quin etiam ipsius tempore Turca Transylvaniam vastaret. Post hos autem inclinata Hungariae fortuna, gli­scente turcica potentia, succedenteque tempore, omnibus illis praedictis regnis et praesidiis, fortalitisque, unde Transylvania defendebatur in Turcarum potestatem redactis ac unde prius auxilia habere poterat, jam illinc contra se vires Turcarum etiam auctas esse, videntes, considerantes etiam ab omnibus florentibus et potentibus christianis regnis sese longissime dissitos esse, ut in tempore sufficientia auxilia quae continue jam necessaria fore sciebant minime expectare possent; neque etiam perpetua, si quae essent, praesidia christianitatis, alere et sustentare valerent, in tanta Turcarura vicinitate, quando sex dierum spacio vel mediocri passu ex Transylvania Hadria­nopolim equitare perfacile sit, et circumvicinorum barbarorum jugi excursione et agrorum vastatione et annona et opes omnes deficere debere illis in necessario apparebat. Coacti ita­que cum Turcis pacisci et tributum quotannis pendere, aliaque

Next

/
Oldalképek
Tartalom