Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)

18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok

5) Promiserat idem se provinciam et partes annexas in suis iuiibus, privilegiis et libertatibus conservaturum, per con­tinuationem vero suarum violentiarum libidinum et tyrannidis causam et ansam Saxonibus ad desperationem et Turcis ad in­vasionem provinciae dedit. 6) In tercio articulo transactionis obligaverat se pacifi­cationem Viennensem in omnibus suis punctis, clausulis et ar­ticulis observaturum. Primus autem articulus Yiennensis conclusionis de libero usu et exercitio religionis et restitutione ademptarum ecclesi­arum, in effectum non fuit deductus, de cuius articuli observa­tione et de anmistia fidelium Suae M ti s per peculiare decretum Suae M ti s Posonii ante finalem resolutionem legatis dato, ac­ceptoque, licet per legatum caesareum Franciscum Nagy-Mi­baly requisitus fuisset, tantum abfuit, ut eidem satisfaceret, quod ipsum etiam non prout par fuit, quemadmodum etiam al­terum legatum Suae M ti s Petrum Koliari tractaverit. Eidem articulo Yiennensi, nec in eo satisfecit, quod bona fidelium Suae M ti s ob fidelitatem Suis M tibu s praestitam, vio­lenter a Boclikaio et demum a Rakoczio etiam adempta, et restitui in Yiennensibus articulis conclusa, licet tam a Sua M t e, quam statibus et ordinibus regni Hungariae ill'»o quo­que d n o palatino princeps Batliori requisitus fuisset, non res­tituerit. Quo ad provinciales. 1) Etsi Posoniensis tractatio eo maxime collimaverit, ut Transylvania praecipuum antemurale apud regnum Hungariae (quo pertinet) atque adeo apud christianitatem, quiete et paci­fice conservaretur, exitus tamen funestissimus toti orbi contra­rium ob oculos posuit. 2) Debebat provincia cum Sacra C. M t e in tantis rerum turbationibus merito correspondere, quod non tantum non fe­cit, sed neque illud ad quod vigore pactorum tenebatur prae­stitit, ut scilicet Turcarum irruptiones et insidias Suae M fi C. significaret, cui usque adeo contravenit, ut indubitatissima se­curitate, niagna cum securitate multorum animis instillata, non solum Hungariae sed etiam aliarum provinciarum status a fe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom