Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)

18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok

erecta aunihilari, et perplexitatibus hoc negotium innodari consequens fuit. Unde tametsi gravissimas causas haberet sua M Ta s, ut securitati ditionum suarurn, atque adeo reipublicae cliristia­nae, de certiorihus et firmioribus assecurationibus merito prospiceret ac idonea media, pro hoc rerum fluctuanti statu adhiberet, admissis nihilominus ad suam M te m ablegatis Cel nis Vrae et dominorum provincialium, antequam illi dimitteren­tur, statibus et ordinibus sacri Romani imperii, atque adeo christianis principibus, qui non minus ob periculum, quod iisdem ex tali Transylvaniae statu parari, ipsisque superin­gruere videbatur, haec ipsa benigne communicavit, qui etiam magnitudinem aeque ac vicinitatem periculi notantes, gravius commiti, concordi et unanimi voluntate, ad media, quibus his occurreretur veniendum esse deliberantes, auxilia imperialia quanta possent maxima in posterum etiam subministraturos esse, suae M t j polliciti fuerant, et modo etiam et sub initium exercitum numerosum ad spatium triginta mensium sese inter­tenturos de facto obtulerant. Pro singulari tamen et summa suae M ti s integritate ac pacis studio, cupiens etiam paterno plane et pio affectu pro­vinciae istius latrocinantium rapinis et tempestatum bellica­rum procellis iactatum et concussum statum denuo pristino decori restitutum, incolasque universos in secura tranquilli­tate iam tandem dulciter conquiescere magis, quam perenuium christiani nomiuis hostium Turcarum expeditionibus bellicis, veluti exitiali omnium acerbitatum lue, etiam ulterius conta­bcscentem extremo subiici periculo. Non abnuit sua M ta s ut ulterior tractatus publicae pa­cis causa, ut(j[ue regna et ditiones christianitatis conserventur, eorum innocenti sanguini parcatur, securitas et tranquillitas Transylvaniae procuretur, instituatur, benigneque se flecti patietur, dummodo de certioribus securitatis modis, de quibus sua M ta s cum primis sollicitudinem habendam et deliberan­dam esse censet quidnam portissinium pro praesenti rerum ac temporum statu statuendum sit, et quomodo liinc a Celsitu­dine V r; i et dominis provincialibus certa et realis Suae ]\r tis assecuratio fieri possit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom