Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 6. 1608-1614 (Budapest, 1880)

18. fejezet: 1613-1614 - Törvények és okiratok

et sacrae coronae juratam labefactare, eosque ad seditionem concitare tentavit. Quae impia factiosi Bettleni macbinatio ne fomitem seditionis in meditulio provinciae Transsylvaniae vigentem ; et nondum sopitum excitet, indeque gravissimis et perniciosis difficultatibus motis extremo malo partes illas, suis conatibus involvat, requirendo per uos erunt status universi provinciae, apud quos gravi cum quaerela hoc indignum chri­stiano homine factum Bettleni exaggregandum erit, exploran­dique animi statuum num illis assentientibus Bettleni inquie­tudo acciderit. Quod spreta protectione nostra, cum nos nihil unquam, alma pace antiquius habuerimus, ad hostilia propen­deat, damnosasque practicas ducat. Ex quibus memoratis Bett­leni molitionibus, insinuandum est statibus, eos facile colligere posse, utrum is, pro bono et emolumento christianae reipubli­cae et incolarum provinciae permansione (ut is crebrius pro­prio testatus est scripto) an magis ad dilatandum Turcicum imperium, augendumque sultani dominium, se se provinciae illius fascibus intricaverit, eamque conservaverit. Inaudimus etiam pacis publicae osores incumbere in id. ut magis seTsfudio facinoroso hostibus devincant, quam patriae permansioni utiles et fructuosi esse contendant; Franciscum quidem Redey cum Turca agere, quo efficeret, uti turcicum praesidium Yaradinum inducatur. Quod cum in manifestam perniciem incolarum vergere ceruitur, elaborandum erit vobis apud provinciales, quo perspecto tam aperto periculo ex co­natu Redey ipsis ingruere valente, saniori recepta meute salu­tiquo suae invigilando, Redejum a pernicioso hoc proposito avocare, intentumque hocce illius nefarium, quoquo modo im­pedire enitantur; cum id ut supradictum est non conservan­dae salutis incolarum, sed ampliandae hostis potentiae fiuem secum involutum trahat. Pari quoque ratione in conatus Sigis­mundi Balassa vobis diligenter invigilandum erit, qui contra expressum, seriumque mandatum nostrum, sineque praescitu nostro in Transsylvaniam sese contulit, ibique latitando ho­stilia moliri contendit, Ut itaque huius quoque mali et exitia­lis iutenti Balassae flamma tempestive restingui possit, ne ardore suo penitus in visc.era regni penetret, tempestive et de­bite obviare, apud illos, quos conveniens judicaveritis, non de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom