Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)

16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok

LIY. 1607. már ez. 30. Mátyás főherczeg Rákóczy nak, felhívja, hogy a béke fentartására ügyeljen. Mathias dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiáé etc. comes Tirolis etc. Magnilice sincere nobis dilecte. Intelleximus benigne, quae nobis de statu Transilvaniae, per magnificum Thomam Zechy haudpridem verbotenus signiíicari curasti. Nos equi­dem minime dubitamus, quin in antiqua tua fide et fidelitate erga sacram caesaream regiamque Maiestatem dominum et fratrem nostrum observandum, quam plerisque etiam tuis scriptis liactenus contestatus fuisti, sincere ac realiter sis per­mansurus, atque re ipsa declaraturus, tibi nihil unquam carius vel antiquius fuisse, quam eandem illaesam illibatamque con­servare, et postpositis omnibus privatis tuis commodis et in­commodis, patriae solum istius afflictae salutem et permansi­onem unice spectare. Quod ut imposterum quoque facias, atque nostrae benignae jamantehac factae cohortationis et re­quisitionis memor, praefatae suae caesareae ac regiae Mattis be­nignae Yoluntati, cujus resolutio in dies exspectatur, te demisse accomodes, eandemque patienter exspectes, iterum te hisce be­nigne hortamur et requirimus ; singulariter vero in eo diligenter incumbere velis, ne novi motus et seditiones isthic in Transil­vania vel Hungaria, per quae pax ista publica multo sanguine sudore et laboré pacta, facile turbari, aut violari posset, a quo­quam exuscitentur, prout idipsum quoque juxta hisce adjecta literarum nostrarum paria Valentino Homonnay et Grabrieli Bathori antehac a nobis perscriptum est. De caetero tibi gra­tia et benignitate nostra bene propensi sumus. Datum Vien­nae 30. die mensis Martii. Anno 1607. Matthias F. Nagy Mihály. Külczim : Magnifico Sigismundo Rákóczy de Felsőwadaz, comiti comitatus Borsodiensis ac sacrae caesareae regiaeque majestatis con­siliario, sincere nobis dilecto. (Az eredetiről: Mike Sándor úr gyűjteményéből.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom