Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)

16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok

fidelitatem, ac constantium et fidelium seruitiorum eximia merita, fidelis nostri dilecti, megnifici Balthasaris Cornis (ti­tulus) quae ipse sacrae primum regni nostri Hungariae coro­nae et deinde Maiestati nostrae, a iuventute sua ad praesens usque in variis locis et confinijs ac particularibus et generali­bus expeditionibus contra christiani nominis infensissimos lio­stes Turcas, hisce annis per nos susceptis et continuatis, diver­sisque arcium et locorum expugnationibus et recuperationi­bus, quibus proprio milite et vexillo cum laude non postrema interfuit intrepide et militariter, fideliterque et utiliter ac cum largae sanguiuis sui effusione exhibuit et impendit. In diversis vero motibus, qui postmodom per liosce superiores annos pro­vinciam Transilvaniae exagitarunt, parentem suum in nostro fideli obsequio perdurantem, amisisse, captivitatem tribus vi­cibus patienter tollerasse, et quinquies in exilium relegatum fuisse, fidedigna relatione certo intelleximus. Quibus omnibus per dictum Balthasarem Cornis utiliter et infracto animo per­pessis et exantlatis, ut ad extremum etiam, sinceram suam fi­delitatem et constantiam nobis testatam fecerit, universa sua bona cum pretiosa supellectili, in ipsa Transilvania existentia, imo uxorem cum liberis relinquere maluit, quam a fideli no­stro obsequio deficere et separari. Quod quidem constantiae et fidelitatis suae nobis praestitae praeclarum testimonium ad gratam posteritatem laudabiliter transmittendam, praefato Balthasari Kornis, uti optime meritus est, clementer dandum duximus et concedendum, immo damus et concedinms harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum in arce 110­stra regia Pragensi, vigesima sexta die mensis Augusti 1606. Regnorum etc. V Nos Rudolphus etc. Memoriae commendamus etc. Quod nos inducti virtutibus ac fidelium et coustantium seruitiorum praeclaris meritis fidelis nostri nobis dilecti magnifici Pangratii Senniey (titulus), quibus sese nobis a longo iam tempore et praesertim benigne a nobis suscepta provinciae Transilvaniae gubernatione, gratum et acceptum exhibere et praestare stu­duit, atque in omnibus adversis et perniciosis motibus, qui ali-

Next

/
Oldalképek
Tartalom