Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)
16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok
que sua, uos vero duo filii variis exiliis, captivitatibus atque sanguinis effusionibus, fidelitatem et servitia Maiestati Yestrae debita comprobavimus. Ita et nunc ego non modo omnibus fortunis relictis verum etiam dilectissinia coniuge atque charis liberis posthabitis contra novum rebellem sine ullo stipendio in castris vestrae Maiestatis servio. Quare Maiestati Yestrae liumiliter supplico: Ut quae bona rebellium mihi excellentissimus dominus Georgius Basta in Transylvania ad ratificationem Maiestatis Vestrae contulit, illa mihi clementer confirmare dignetur. Cum vero inter liaec tempora turbulenta omnia fere mea tum amiserim, tum etiam in servitiis Maiestatis Yestrae expenderim, utVestra Maiestas clementer annuatim aliquod stipendium ordinet, quibus ad servitium Maiestatis Vestrae utilis esse queam, submisse postulo. Excellentissimus quidem dominus Basta me praefecerat Siculis Transylvanicis, cum quibus tum in Valachia tum in Hungaria hoc anno ad occassionem datam vestrae Maiestati servivi, quorum quidem capitaneatum generalem vestra Maiestas ut mihi conferat, supplex peto. Habemus adhuc tertium fratrem Georgium, qui cum a fidelitate Maiestatis vestrae discesserit, Boczkayoque rebelli adhaeserit, tempore divisionis bonorum ut a participatione excludatur, eorum quae vel parens noster vel nos duo filii serviciis penes fidelitatem Maiestatis Vestrae acquisivimus, Maiestati Vestrae supplicamus. Cum castellum nostrum Radnoth domus Bogatiana lite oppugnaverit, iam vero Melchior Bogathy toties contra Maiestatem caes. arma sumpsit, ipse et posthac nati filii illius, ut omne ius litigationis amittant, quod habere possent in Radnoth Maiestas Vestra clementer concedat, oro. Maiestatis Vestrae caes. humilis subditus Balthasar Kornis m. p. Kulczim: A. Cancellariae Hungaricae includenda. 17. Augusti DCV.