Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)
16. fejezet: 1605-1607 - Törvények és irományok
1605: AUG. VÉGE. 391 Et si vero praedicta arx Grialu cum pertiuentiis inter ecclesiastica sit bona, et suae maiestati incumbat illam potius ecclesiae vicissim applicare, quam alii utendam dare aut inscribere: Quo tamen videat suae testatae fidelitatis ademptorum bonorum et subditorum clementem habitam esse rationem. Itaque suam maiestatem eandem arcem et pertinentias prouti in donationalibus per Bastani expeditis specificantur, ipsi domino Senniey tali cum conditione relinquere et inscribere velle, ut quandocunque episcopus in Transylvaniam destinatus fuerit et illic residere debuerit, sibique et haeredibus suis quadraginta mille thalleri per suam maiestatem in paratis numerati vel bona quadraginta millia thallerorum valentia tradita et assignata fuerint, eadem arce et pertinentiis sine onmi exceptione et renitentia vicissim cedere. Subditos, tam diu eam possidebit, in suis iuribus conservare nec aliquid ab ea alienare teneatur et sit obligatus, prouti inscriptionales quoque superinde statim conficientur et ipsi exliibebantur. Secundo quod annuum consiliariatus salarium attinet, illud sua maiestas, ipsi cum aliis consiliariis in Transsylvania rebus Hungaricis et Transylvanicis rursum in tranquillum statum redactis constituet et denominabit. Tertio saepefata sua maiestas benigne annuit, donationales per dominum Georgium Basta ipsi super sexaginta subditisloco Siculorum suorum emancipatorum confirmare, sicuti hoc quoque cancellariae Hungaricae intimabitur. Super refusione vero quadraginta mille florenorum in auro, clenodiis et rebus argenteis, Cassoviae depositorum et per Stephanum Botzkay et complices ablatorum sua maiestas nunc temporis sese resoluere nequit, quod incertum adhuc sit, qualem instituta cum dicto Botzkay tractatio sortitura sit exitum. Hoc vero intellecto et habito et testimoniis fidae depositionis visis, sua maiestas mentem quoque suam hac in parte benigne explicabit, Locus certus, quem cum coniuge et liberis si fortassis eos e captivitate liberaret, inhabitare posset, quominus ipsi assignari possit, lioc impendit, quod idem alii quoque sint petituri et postulaturi.